| de his diebus nunc iam, qui hominum causa constituti, vi- | 6.27.1 |
| deamus. primi dies mensium nominati kalendae, quod his diebus | |
| calantur eius mensis nonae a pontificibus, quintanae an septimanae sint | |
| futurae, in Capitolio in curia Calabra sic dicto quinquies 'kalo Iuno | |
| Covella', septies dicto 'kalo Iuno Covella'. nonae appellatae aut quod | 28.1 |
| ante diem nonum idus semper, aut quod, ut novus annus kalendae | |
| Ianuariae ab novo sole appellatae, novus mensis <ab> nova luna | |
| nonae; eodem die [enim] in urbe<m> <qui> in agris ad regem con- | |
| veniebat populus. harum rerum vestigia apparent in sacris nonalibus | 5 |
| in arce, quod tunc ferias primas menstruas, quae futurae sint eo | |
| mense, rex edicit populo. idus ab eo quod Tusci itus, vel potius | |
| quod Sabini idus dicunt. dies postridie kalendas, nonas, idus appellati | 29.1 |
| atri, quod per eos dies <nihil> novi inciperent. dies fasti, per quos prae- | |
| toribus omnia verba sine piaculo licet fari; comitiales dicti, quod tum ut | |
| †esset populus constitutum est ad suffragium ferundum, nisi si quae | |
| feriae conceptae essent, propter quas non liceret, <ut> Compitalia et | 5 |
| Latinae. contrarii horum vocantur dies nefasti, per quos dies nefas | 30.1 |
| fari praetorem 'do dico addico'; itaque non potest agi: necesse est | |
| aliquo uti verbo, cum lege qui<d> peragitur. quod si tum imprudens | |
| id verbum emisit ac quem manumisit, ille nihilo minus est liber, sed | |
| vitio, ut magistratus vitio creatus nihilo setius magistratus. praetor | 5 |
| qui tum fa[c]tus est, si imprudens fecit, piaculari hostia facta piatur; | |
| si prudens dixit, Quintus Mucius a[b]i[g]ebat eum | |
| expiari ut impium non posse. interci[n]si dies sunt per quos mane | 31.1 |
| et vesperi est nefas, medio tempore inter hostiam caesam et exta | |
| proiecta fas; a quo quod fas tum intercedit aut eo[s] intercisum nefas, | |
| intercisi[m]. dies qui vocatur sic 'quando rex comitiavit fas', [s]is | |
| dictus ab eo quod eo die rex sacrific[i]ulus †dicat ad comitium, ad | 5 |
| quod tempus est nefas, ab eo fas: itaque post id tempus lege actum | |
| saepe. dies qui vocatur 'quando stercum delatum fas', ab eo appella- | 32.1 |
| tus, quod eo die ex aede Vestae stercus everritur et per Capitolinum | |
| clivum in locum defertur certum. dies Alliensis ab Allia fluvio dic- | |
| tus: nam ibi exercitu nostro fugato Galli obsederunt Romam. |