| quod ad singulorum dierum vocabula pertinet dixi. mensium no- | 6.33.1 |
| mina fere sunt aperta, si a Martio, ut antiqui constituerunt, numeres: | |
| nam primus a Marte. secundus, ut Fulvius scribit et Iunius, | |
| a Venere, quod ea sit Aphrodite; cuius nomen ego antiquis | |
| litteris quod nusquam inveni, magis puto dictum, quod ver omnia | 5 |
| aperit, Aprilem. tertius a maioribus Maius, quartus a iunioribus dic- | |
| tus Iunius. dehinc quintus Quintilis et sic deinceps | 34.1 |
| usque ad Decembrem a numero. ad hos qui additi, prior a principe | |
| deo Ianuarius appellatus; posterior, ut idem dicunt scriptores, | |
| ab diis inferis Februarius appellatus, quod tum his paren<te>tur; | |
| ego magis arbitror Februarium a die februato, quod tum februatur | 5 |
| populus, id est lupercis nudis lustratur antiquum oppidum Palatinum | |
| gregibus humanis cinctum. | |
| quod ad temporum vocabula latina attinet, hactenus sit satis | 35.1 |
| dictum; nunc quod ad eas res attinet quae in tempore aliquo fieri | |
| animadverterentur, dicam, ut haec sunt: legisti, cur<su>rus, ludens; | |
| de quis duo praedicere volo, quanta sit multitudo eorum et qui sint | |
| obscuriora quam alia. cum verborum declinat[i]uum genera sint | 36.1 |
| quattuor, unum quod tempora adsignificat neque habet casus, ut ab | |
| lego leges, lege, alterum quod casus habet neque tempora adsignificat, | |
| ut ab lego lectio et lector, tertium quod habet utrunque et tempora | |
| et casus, ut ab lego legens, lecturus, quartum quod neutrum habet, | 5 |
| ut ab lego lecte ac lectissime, horum verborum si primigenia sunt ad | |
| mille, ut Cosconius scribit, ex eorum declinationibus | |
| verborum discrimina quingenta milia esse possunt ideo, quia <a> sin- | |
| gulis verbis primigenii<s> circiter quingentae species declinationibus | |
| fiunt. primigenia dicuntur verba ut lego, scribo, sto, sedeo et cetera, | 37.1 |
| quae non sunt ab aliquo verbo, sed suas habent radices. contra verba | |
| declinata sunt, quae ab aliquo oriuntur, ut ab lego legis, legit, legam | |
| et sic [in] indidem hinc permulta. quare si quis primigeniorum ver- | |
| borum origines ostenderit, si ea mille sunt, quingentum milium sim- | 5 |
| plicium verborum causas aperuerit una; sin nullius, tamen qui ab his | |
| reliqua orta ostenderit, satis dixerit de originibus verborum, cum unde | |
| nata sint, principia erunt pauca, quae inde nata sint, innumerabilia. a | 38.1 |
| quibus iisdem principiis antepositis praeverbiis paucis immanis verbo- | |
| rum accedit numerus, quod praeverbiis <in>mutatis additis atque | |
| commutatis aliud atque aliud fit: ut enim <pro>cessit et recessit, sic | |
| accessit et abscessit; item incessit et excessit, sic successit et decessit, | 5 |
| <discessit> et concessit. quod si haec decem sola praeverbia essent, | |
| quoniam ab uno verbo declinationum quingenta discrimina fierent, his | |
| decemplicatis coniuncto praeverbio ex uno quinque milia numero effi- | |
| cerent, ex mille ad quinquagies centum milia discrimina fieri possunt. | |
| Democritus, E<pi>curus, item alii qui infinita principia | 39.1 |
| dixerunt, quae unde sint non dicunt, sed cuiusmodi sint, tamen faciunt | |
| magnum: quae ex [h]is constant in mundo, ostendunt. quare si ety- | |
| mologus principia verborum postulet mille, de quibus ratio ab se non | |
| poscatur, et reliqua ostendat, quod non postulat, tamen immanem | 5 |
| verborum expediat numerum. de multitudine quoniam quod satis | 40.1 |
| esset admonui[t], de obscuritate pauca dicam. verborum quae tem- | |
| pora adsignificant ideo locu[tu]s difficillimus ἔτυμα, quod neque his | |
| fere societas cum graeca lingua, neque vernacula ea quorum in par- | |
| tu[m] memoria adfuerit nostra; e quibus, ut dixi[t], quae | 5 |
| poterimus. |