| incipiam hinc primum quod dicitur ago. actio ab agitatu | 6.41.1 |
| facta. hinc dicimus 'agit gestum tragoedus' et 'agitantur quadrigae'; | |
| hinc 'agitur pecus pastum'; * * * qu[i]a vix agi potest; hinc angi- | |
| portum, qua nil potest agi; hinc angulus, quod in eo locus angustissi- | |
| mus, cuius loci is angulus. actionum trium primus agitatus mentis, | 42.1 |
| quod primum ea quae sumus acturi cogitare debemus, deinde tum | |
| dicere ac facere. de his tribus minime putat volgus esse actionem | |
| cogitationem; tertium, in quo quid facimus, id maximum. sed et cum | |
| co[a]gitamus quid et eam rem agitamus in mente, agimus, et cum | 5 |
| pronuntiamus, agimus. itaque ab eo orator agere dicitur causam et | |
| augures augurium agere dicuntur, quom in eo plura | |
| dicant quam faciant. cogitare a cogendo dictum: mens plura in unum | 43.1 |
| cogit, unde eligere possit. (sic e lacte coacto caseus nominatus, sic | |
| ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum.) | |
| a cogitatione concilium (inde consilium), quod ut vestimentum apud | |
| fullonem cum cogitur, conciliari dictum. sic reminisci, cum ea quae | 44.1 |
| tenuit mens ac memoria, cogitando repetuntur. hinc etiam comminisci | |
| dictum, a con et mente, cum finguntur in mente quae non sunt; et | |
| ab hoc illud quod dicitur †reminisci, cum commentum pronuntiatur. | |
| ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua disce[n]dit. | 5 |
| hinc etiam metuo mentem quodammodo motam vel †metuisti amovisti; | 45.1 |
| sic, quod frigidus timor, 'tremuisti' timuisti. tremo dictum a simili- | |
| tudine vocis, quae tunc cum valde tremunt apparet, cum etiam in | |
| corpore pili, ut arista in spica <h>ordei, horrent. curare a cura dic- | |
| tum. cura, quod cor urat; curiosus, quod hac praeter modum utitur. | 46.1 |
| recordare rursus in cor revocare. curiae, ubi senatus rempublicam | |
| curat, et illa ubi cura sacrorum publica; ab his curiones. volo a | 47.1 |
| voluntate dictum et a volatu, quod animus ita est, ut puncto temporis | |
| pervolet quo volt. lubere ab labendo dictum, quod lubrica mens ac | |
| prolabitur, ut dicebant olim. ab lubendo libido, libidinosus ac Venus | |
| Libentina et Libitina, sic alia. metuere a quodam motu animi, cum | 48.1 |
| id quod malum casurum putat refugit mens. cum vehementius in | |
| movendo ut ab se abeat foras fertur, formido; cum pavet †et; ab eo | |
| pavor. meminisse a memoria, cum id quod remansit in mente †in | 49.1 |
| id quod rursus movetur; quae a manendo ut mani[o]moria potest esse | |
| dicta. itaque Salii quod cantant 'mamuri | |
| veturi', significant memoriam veterem; ab eodem monere[m], quod is | |
| qui monet, proinde sit ac memoria; sic monimenta quae in sepulcris, | 5 |
| et ideo secundum viam, quo praetereuntis admoneant et se fuisse et | |
| illos esse mortalis. ab eo cetera quae scripta ac facta memoriae | |
| causa monimenta dicta. maerere a marcere, quod †etiam corpus | 50.1 |
| marcescere; hinc etiam macri dicti. laetari ab eo quod latius gaudium | |
| propter magni boni opinionem diffusum. itaque Iuventius | |
| ait: 'gaudia sua si omnes homines conferant unum in locum, tamen | |
| mea exsuperet laetitia'. sic cum se habent, laeta. | 5 |