| narro, cum alterum facio nar[r]um, a quo narratio, per quam | 6.51.1 |
| cognoscimus rem gestam. quae pars agendi est [ab] a di[a]cendo ac | |
| sunt aut coniuncta cum temporibus aut ab his: eorum hoc genus vi- | |
| dentur ἔτυμα. fatur is qui primum homo significabilem ore mittit | 52.1 |
| vocem. ab eo, ante quam ita faciant, pueri dicuntur infantes; cum id | |
| faciunt, iam fari; †cum hoc vocabulorum a similitudine vocis pueri | |
| ac fatuus fari id dictum. ab hoc tempora quod tum pueris constituant | |
| Parcae fando, dictum fatum et res fatales. ab ha[e]c ea[n]dem voce[m] | 5 |
| qui facile fantur facundi dicti et qui futura praedivinando soleant fari | |
| fatidici; dicti idem vaticinari, quod vesana mente faciunt: sed de hoc | |
| post erit usurpandum, cum de poetis dicemus. hinc fasti | 53.1 |
| dies, quibus verba certa legitima sine piaculo praetoribus licet fari; | |
| ab hoc nefasti, quibus diebus ea fari ius non est et, si fati sunt, pia- | |
| culum faciunt. hinc effata dicuntur, qui augures finem auspiciorum | |
| caelestum extra urbem agri<s> sunt effati ut esset; hinc effari templa | 5 |
| dicuntur: ab auguribus effantur qui in his fines sunt. | |
| hinc fana nominata, quod pontifices in sacrando fati sint finem; hinc | 54.1 |
| profanum, quod est ante fanum coniunctum fano; hinc profanatum | |
| quid in sacrificio †ad quae Herculi decuma appellata ab eo est quod | |
| sacrificio quodam fana[n]tur, id est ut fani lege sit. id dicitur pollu<c>- | |
| tum, quod a porriciendo est fictum: cum enim ex mercibus libamenta | 5 |
| porrecta sunt Herculi in aram, tum pollu<c>tum est, ut cum pro- | |
| fan<at>um dicitur, id est proinde ut sit fani factum: itaque ibi olim | |
| fano consumebatur omne quod profanum erat, ut etiam fit quod prae- | |
| tor urb<an>us quotannis facit, cum Herculi immolat publice iuven- | |
| cam. ab eodem verbo fari fabulae, ut tragoediae et comoediae, dictae. | 55.1 |
| hinc fassi ac confessi, qui fati id quod ab [h]is quaesitum. hinc pro- | |
| fessi; hinc fama et famosi. ab eodem falli, sed et falsum et fallacia, | |
| quae propterea, quod fando quem decipit ac contra quam dixit facit. | |
| itaque si quis re fallit, in hoc non proprio nomine fallacia, sed tra- | 5 |
| lati<ci>o, ut a pede nostro pes lecti ac betae. hinc etiam famigerabile | |
| et sic compositicia alia item ut declinata multa, in quo et Fatuus | |
| et Fatuae. |