| loqui ab loco dictum, quod qui primo dicitur iam fari[t] voca- | 6.56.1 |
| bula et reliqua verba dicit ante quam suo quisque loco ea dicere | |
| potest. hunc C<h>rysippus negat loqui, sed ut loqui: | |
| quare ut imago hominis non sit homo, sic in corvis, cornicibus, pueris | |
| primitus incipientibus fari verba non esse verba, quod non loqu[eb]an- | 5 |
| tur. igitur is loquitur, qui suo loco quodque verbum sciens ponit, et | |
| †istum prolocutum, quom in animo quod habuit extulit loquendo. | |
| hinc dicuntur eloquium ac reloqui in fanis Sabinis, e cella dei qui | 57.1 |
| eloquuntur. hinc dictus loquax, qui nimium loqueretur; hinc eloquens, | |
| qui copiose loquitur; hinc colloquium, cum veniunt in unum locum | |
| loquendi causa; hinc adlocutum mulieres ire aiunt, cum eunt ad ali- | |
| quam locutum consolandi causa; hinc quidam loquelam dixerunt ver- | 5 |
| bum quod in loquendo efferimus. concinne loqui dictum a concinere, | |
| ubi inter se conveniunt partes ita <ut> inter se †condeant aliud alii. | 58.1 |
| pronuntiare dictum <a pro> et nuntiare; pro idem valet quod ante, ut | |
| in hoc: proludit. ideo actores pronuntiare dicuntur, quod in proscenio | |
| enuntiant poeta cogitante, quod maxime tum [id] dicitur proprie, | |
| novam fabulam cum agunt. nuntius enim est a <n>ovis rebus nomi- | 5 |
| natus, quod a verbo graeco potest declinatum; ab eo itaque Neapolis | |
| illorum Novapolis ab antiquis vocitata nostris. a quo etiam extremum | 59.1 |
| novissimum quoque dici coeptum volgo, quod mea memoria ut Aelius | |
| sic senes aliquot, nimium novum verbum quod esset, | |
| vitabant; cuius origo, ut a vetere vetust<i>us ac veterrimum, sic ab | |
| novo declinatum novissimum, quod extremum. sic ab eadem origine | 5 |
| novitas et novicius et novalis in agro et 'sub novis' dicta pars in | |
| foro aedificiorum, quod vocabulum ei pervetustum, ut novae viae, quae | |
| via iam diu vetus. ab eo quoque potest dictum nominare, quod res | 60.1 |
| novae in usum quom[odo] additae erant, quibus ea<s> novissent, no- | |
| mina ponebant. ab eo nuncupare, quod tunc <pro> civitate vota nova | |
| suscipiuntur. nuncupare nominare valere apparet in legibus, ubi | |
| 'nuncupatae pecuniae' sunt scriptae; item in choro in quo est: | 5 |
| 'Aenea! quis est qui meum nomen nuncupat?' item in | |
| Med[i]o: 'quis tu es, mulier, quae me insueto nuncupasti | |
| nomine?' dico originem habet graecam, quod Graeci δεικνύω. hinc | 61.1 |
| Ennius: 'dico qui hunc dicare'; hinc iudicare, quod tunc | |
| ius dicatur; hinc iudex, quod iudicat accepta potestate, id est quibus- | |
| dam verbis dicendo finit: sic enim aedis sacra a magistratu pontifice | |
| prae<e>unte dicendo dedicatur. hinc, ab dicando, indicium; hinc illa | 5 |
| indicit illum, indixit funus, prodixit diem, addixit iudicium; hinc ap- | |
| pellatum dictum in mi[ni]mo ac dictiosus; hinc in manipulis castrensi- | |
| bus †ducibus; hinc dictata in ludo; hinc dictator magister populi, | |
| quod is a consule debet dici; hinc antiqua illa <ad>dici numo et dicis | |
| causa et addictus. si dico quid <ne>scienti, quod [d]ei quod ignoravit | 62.1 |
| trado, hinc doceo declinatum vel quod cum docemus [ut] dicimus vel | |
| quod qui docentur inducuntur in id quod docentur. ab eo quod scit | |
| ducere qui est dux aut ductor; <hinc doctor> qui ita inducit, ut do- | |
| ceat. ab †docendo docere disciplina discere litteris commutatis paucis. | 5 |
| ab eodem principio documenta, quae exempla docendi causa dicuntur. | |
| disputatio et computatio e[t] propositione putandi, quod valet purum | 63.1 |
| facere; ideo antiqui purum putum appellarunt; ideo putator, quod | |
| arbores puras facit; ideo ratio putari dicitur, in qua summa fit pura: | |
| sic is sermo in quo pure disponuntur verba, ne sit confusus atque ut | |
| diluceat, dicitur disputare. quod dicimus disserit item translati<ci>o | 64.1 |
| aeque ex agris verbo: nam ut olitor disserit in areas sui cuiusque | |
| generis res, sic in oratione qui facit, disertus. sermo, opinor, est a | |
| serie, unde serta; etiam in vestimento sartum, quod comprehensum: | |
| sermo enim non potest in uno homine esse solo, sed ubi <o>ratio | 5 |
| cum altero coniuncta. sic conserere manu dicimur cum hoste; sic 'ex | |
| iure manu<m> consertum' vocare; hinc adserere manum in libertatem | |
| cum prendimus; sic augures dicunt 'si mihi auctor †est | |
| verbi nam manum asserere dicit consortes'; hinc etiam, a[d] quo ipsi | 65.1 |
| consortes, sors; hinc etiam sortes, quod in his iuncta tempora cum | |
| hominibus ac rebus; ab his sortilegi; ab hoc pecunia quae in faenore | |
| sors est, impendium quod inter se iungit. legere dictum, quod legun- | 66.1 |
| tur ab oculis litterae; ideo etiam legati, quod <ut> publice mittantur | |
| leguntur. item ab legendo leguli, qui oleam aut qui uvas legunt; hinc | |
| legumina in frugibus variis; etiam leges, quae lectae et ad populum | |
| latae quas observet. hinc legitima et collegae, qui una lecti, et qui | 5 |
| in eorum locum suppositi, sublecti; additi allecti et collecta, quae ex | |
| pluribus locis in unum lecta. ab legendo ligna quoque, quod ea | |
| caduca legebantur in agro quibus in focum uterentur. indidem ab | |
| legendo legio et diligens et dilectus. |