| DE LINGVA LATINA | |
| LIBER V EXPLICIT INCIPIT | |
| LIBER VI | |
| origines verborum qua<e> sunt locorum et ea quae in his in | 6.1.1 |
| priore libro scripsi. in hoc dicam de vocabulis temporum et earum | |
| rerum quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut se- | |
| detur, ambulatur, loquontur; atque si qua erunt ex diverso genere | |
| adiuncta, potius cognationi verborum quam auditori calumnianti gere- | 5 |
| mus morem. huius rei auctor satis mihi Chrysippus et | 2.1 |
| Antipater et illi in quibus, si non tantum acuminis, at plus | |
| litterarum, in quo est Aristophanes et Apollodorus, | |
| qui omnes verba ex verbis ita declinari scribunt, | |
| ut verba litteras alia assumant, alia mittant, alia commutent, ut fit in | 5 |
| turdo [in] turdario et turdelice. sic declinantes Graeci nostra nomina | |
| dicunt L[e]uci[en]um Λεύκι[εν]ον et Quin[c]tium Κοΐντιον, et <nostri | |
| illorum> Ἀρίσταρχον Aristarchum et Δίωνα Dionem; sic, inquam, con- | |
| suetudo nostra multa declinavit [ut] a vetere ut ab †solu solum, ab loebeso | |
| liberum, ab lasibus lares: quae obruta vetustate ut potero eruere conabor. | 10 |
| dicemus primo de temporibus quam quae per ea fiunt, sed | 3.1 |
| ita ut ante de natura eorum: ea enim dux fuit ad vocabula imponenda | |
| homini. tempus esse dicunt in<ter>vallum mundi [et] motus. id divi- | |
| sum in partes aliquot maxime ab solis et lunae cursu. itaque ab | |
| eorum tenore temperato tempus dictum, unde tempestiva; et a motu | 5 |
| eorum qui toto caelo coniunctus mundus. duo motus * * * casu venit, | 4.1 |
| quo tempus id ab hoc deo dies appellatur. meridies ab eo quod | |
| medius dies. D antiqui, non R in hoc dicebant, ut Praeneste incisum | |
| in solario vidi. solarium dictum id, in quo horae in sole inspicie- | |
| bantur, quod Cornelius in basilica Aemilia et Fulvia inumbravit. diei | 5 |
| principium mane, quod tum manat dies ab oriente, nisi potius quod | |
| bonum antiqui dicebant manum, ad cuiusmodi religionem Graeci quo- | |
| que cum lumen affertur, solent dicere φῶς ἀγαθόν. suprema summum | 5.1 |
| diei, id ab superrimo. hoc tempus XII tabulae dicunt | |
| occasum esse solis; sed postea lex Plaetoria id quoque tempus esse | |
| iubet supremum quo praetor in comitio supremam pronuntiavit po- | |
| pulo. secundum hoc dicitur crepusculum a crepero: id vocabulum | 5 |
| sumpserunt a Sabinis, unde veniunt Crepusci nominati Amiterno, qui | |
| eo tempore erant nati, ut Luci<i> prima luce in Reatino; crepusculum | |
| significat dubium; ab eo res dictae dubiae creperae, quod crepusculum | |
| dies etiam nunc sit an iam nox multis dubium. nox, quod, ut Catulus | 6.1 |
| ait, 'omnia nisi interveniat sol pruina | |
| obriguerint', quod nocet, nox, nisi quod graece νύξ nox. cum stella | |
| prima exorta (eum Graeci vocant ἕσπερον, nostri vesperuginem ut | |
| Plautus: 'neque vesperugo neque vergiliae occidunt') id | 5 |
| tempus dictum a Graecis ἑσπέρα, latine vesper; ut ante solem ortum | |
| quod eadem stella vocatur iubar, quod iubata, Pacui dicit | |
| pastor: 'exorto iubare, noctis decurso itinere'; Enni[us] Aiax: | |
| 'lumen iubarne in caelo cerno?' inter vesperuginem et iubar dicta | 7.1 |
| nox intempesta, ut in Bruto Cassii quod dicit Lu- | |
| cretia: 'nocte intempesta nostram devenit domum'. intempestam Aelius | |
| dicebat cum tempus agendi est nullum, quod alii | |
| †inconcubium appellarunt, quod omnes fere tunc cuba- | 5 |
| rent; alii ab eo quod sileretur silentium noctis, quod idem Plautus | |
| tempus conticinium: scribit enim 'uidebimus, factum volo. | |
| redito conticinio'. |