| nunc primum ponam <de> censoriis tabulis: 'ubi noctu in | 6.86.1 |
| templum censor[a] auspicaverit atque de caelo nuntium erit, prae- | |
| coni[s] sic imperato ut viros vocet: quod bonum fortunatum felix | |
| salutareque sie[ri]t populo Romano Quiritibus reique publicae populi | |
| Romani Quiritium mihique collegaeque meo, fidei magistratuique | 5 |
| nostro, omnes Quirites, pedites armatos privatosque, curatores omnium | |
| tribuum, si quis pro se sive pro altero rationem dari volet, voca[t] | |
| inlicium huc ad me.' | |
| 'praeco in templo primum vocat, postea de moeris item vocat. | 87.1 |
| ubi lucet, censor scribae magistratus murra unguentisque unguentur. | |
| ubi praetores tribunique plebei quique in consilium vocati sunt ve- | |
| nerunt, censores inter se sortiuntur, uter lustrum faciat. ubi templum | |
| factum est, post tum conventionem habet qui lustrum conditurus est'. | 5 |
| in commentariis consularibus scriptum sic inveni: "qui exercitum | 88.1 |
| imperaturus erit, accenso dicit hoc: 'Calpurni, voca inlicium omnes | |
| Quirites huc ad me.' accensus dicit sic: 'omnes Quirites, inlicium | |
| visite huc ad iudices.' 'C. Calpurni', cos. dicit, 'voca ad conventionem | |
| omnes Quirites huc ad me.' accensus dicit sic: 'omnes Quirites, ite | 5 |
| ad conventionem huc ad iudices.' dein consul eloquitur ad exercitum: | |
| 'impero qua convenit ad comitia centuriata.'" | |
| quare hi[n]c accenso, illic praeconi dicit, haec est causa: in aliquot | 89.1 |
| rebus item ut praeco accensus acci[pi]ebat, a quo accensus quoque | |
| dictus. accensum solitum ciere Boeotia ostendit, quam co[m]m<o>e- | |
| diam A<qui>lii esse dicunt, hoc versu: 'ubi primum | |
| accensus clamarat meridiem'. hoc idem Cosconius in | 5 |
| actionibus [sui]scribit praetorem accensum solitum [tum] esse iubere, | |
| ubi ei videbatur horam esse tertiam, inclamare horam tertiam esse, | |
| itemque meridiem et horam nonam. |