| video a vi[su]: qui<n>que enim sensuum maximus in oculis: nam | 6.80.1 |
| cum sensus nullus quod abest mille passus sentire possit, oculorum | |
| sensus vis usque pervenit ad stellas. hinc visenda, vigilant, †vigilium, | |
| invident, †et atti cum illud '†oblivio lavet qui incidit invidendum'. | |
| a quo etiam violavit virginem pro vit<i>avit dicebant; aeque eadem | 5 |
| modestia potius cum muliere fuisse quam concubuisse dicebant. | |
| cerno idem valet: itaque pro video ait Ennius: | 81.1 |
| 'lumen iubarne in caelo cerno?' Canius: 'sensumque inesse et motum | |
| in membris cerno.' dictum cerno a cereo, id est a creando; dictum | |
| ab eo quod cum quid creatum est, tunc denique videtur. hinc fines | |
| capilli discripti, quod finis videtur, discrimen; et qui id in testamento, | 5 |
| <cernito>, id est facito videant te esse heredem: itaque in cretione | |
| adhibere iubent testes. ab eodem est quod ait Medea: | |
| 'ter sub armis malim vitam cernere quam semel modo parere': quod, | |
| ut decernunt de vita eo tempore, multorum videtur vitae finis. | |
| spectare dictum ab antiquo, quo etiam Ennius | 82.1 |
| usus: '<q>uos Epulo postquam spexit' et quod in auspiciis | |
| distributum est qui habent spectionem, qui non habeant, et quod in | |
| auguriis etiam nunc augures dicunt avem specere. con- | |
| suetudo com<m>unis quae cum praeverbis coniun<c>ta fuerunt etiam | 5 |
| nunc servat, ut aspicio, conspicio, respicio, suspicio, [di]de[st]spicio, | |
| sic alia; in quo etiam expecto quod spectare volo. hinc specula; hinc | |
| speculum, quod in eo specimus imaginem. specula, de quo prospici- | |
| mus. speculator, quem mittimus ante, ut respiciat quae volumus. | |
| hinc qui oculos inunguimus quibus specimus, specillum. | 10 |
| ab auribus verba videntur dicta audio et ausculto; auris ab ave[t]o, | 83.1 |
| quod his avemus di<s>cere semper, quod Ennius videtur ἔτυμον osten- | |
| dere velle in Alexandro cum ait: 'iam dudum ab ludis | |
| animus atque aures avent avide expectantes nuntium.' propter hanc | |
| aurium aviditatem theatra replentur. ab audiendo etiam auscultare | 5 |
| declinatum, quod hi auscultare dicuntur qui auditis parent, a quo | |
| dictum poetae: 'audio, <h>aut ausculto.' littera commutata dicitur | |
| odor olor, hinc olet et odorari et odoratus et odora res, †sic ab ore. | |
| edo, sorbeo, bibo, poto. edo a graeco ἔδω, hinc esculentum et esca | 84.1 |
| <et> edulia; et quod graece γεύεται, latine gustat. sorbere, item bi- | |
| bere a vocis sono, ut fervere aquam ab eius rei simili sonitu. ab | |
| eadem lingua, quod πότον, potio, unde poculum, potatio, repot[at]ia. | |
| indidem puteus, quod sic graecum antiquum, non ut nunc φρέαρ dic- | 5 |
| tum. a manu man[t]u[r]pr[a]etium; mancipium, quod manu capitur; | 85.1 |
| <quod> coniungit plures manus, manipulus; manipularis, manica. manu- | |
| brium, quod manu tenetur. mantelium, ubi manus terguntur * * * * |