| canere, accanit et succanit ut canto et cantatio ex Camena per- | 6.75.1 |
| mutato pro M N. ab eo quod semel, canit, si s<a>epius, cantat. hinc | |
| cantitat, item alia; nec sine canendo tibicines dicti: omnium enim | |
| horum †quod a canere; etiam bucinator a vocis similitudine et cantu | |
| dictus. | 5 |
| oro ab ore et perorat et exorat et oratio et orator et osculum | 76.1 |
| dictum. indidem omen, ornamentum; alterum quod ex ore primum | |
| elatum est, osmen dictum; alterum nunc cum †propositione dicitur | |
| vulgo ornamentum, quod sicut olim ornamenta[m] scenici plerique | |
| dicunt. hinc oscines dicuntur apud augures, quae ore faciunt auspicium. | 5 |
| tertium gradum agendi esse dicunt, ubi quid faciant; in eo | 77.1 |
| propter similitudinem agendi et faciendi et gerendi quidam error his | |
| qui putant esse unum. potest enim aliquid facere et non agere, ut | |
| poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et <non> facit, et | |
| sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit. contra | 5 |
| imperator quod dicitur res gerere, in eo neque facit neque agit, sed | |
| gerit, id est sustinet, tralatum ab his qui [h]onera gerunt, quod hi | |
| sustinent. proprio nomine dicitur facere a facie, qui rei quam facit | 78.1 |
| imponit faciem. ut fictor cum dicit fingo, figuram imponit, quom | |
| dicit [in]formo, formam, sic cum dicit facio, faciem imponit; a qua | |
| facie discernitur, ut dici possit aliud esse vestimentum, aliud vas, sic | |
| item quae fiunt apud fabros, fictores item alios alia. qui[c] quid | 5 |
| amministrat, cuius opus non extat quod sub sensu<m> veniat, ab agi- | |
| tatu, ut dixi, magis agere quam facere putatur; sed quod | |
| his magis promiscue quam diligenter consuetudo est usa, translaticiis | |
| utimur verbis: nam et qui dicit, facere verba dicimus, et qui aliquid | |
| agit, non esse inficientem. * * * qui adlucet dicitur. lucere ab luere, | 79.1 |
| et luce dissolvuntur tenebrae; ab luce Noctiluca, [lucere item ab luce] | |
| quod propter lucem amissam is cultus institutus. acquirere est ad | |
| et qu<a>erere; ipsum qu<a>erere ab eo quod quae res ut reciperetur | |
| datur opera; a qu<a>erendo qu<a>estio, ab his conqu<a>estor. | 5 |