sed quoniam in hoc de paucis rebus verba feci plura, de 6.96.1
pluribus rebus verba faciam pauca, et potissimum quae in graeca lin-
gua putant latina, ut scalpere a σκαλεύειν, sternere
a στρωννύειν, lingere a λιχμᾶσθαι, i ab hΕ, ite ab ἴτε, gignitur <a>
γίγνεται, ferte a φέρετε, providere <a> προιδεῖν, errare ab ἔρρειν, ab eo 5
quod dicunt στραγγαλᾶν strangulare, tingue<re> a τέγγειν. praeterea
†ades ΨΕϹ; ab eo quod illi μαλάσσειν nos malaxare, ut gargarissare
ab ἀναγαργαρίζεσθαι, putere a πύθεσθαι, domare a δαμάζειν, mulgere
ab ἀμέλγειν, pectere a πέκειν, stringere a στλεγγίζειν: id enim a
στλεγγίς, ut runcinare a runcina, cuius ῥυκάνη origo graeca. 10
  quod ad origines verborum huius libri pertinet, satis multas 97.1
arbitror positas huius generis; desistam, et quoniam de hisce rebus
tri<s> libros ad te mittere institui, de oratione soluta duo, poetica
unum, et ex soluta oratione ad te misi duo, priorem de locis et quae
in locis sunt, hunc de temporibus et quae cum his sunt coniuncta, 5
deinceps in proximo de poeticis verborum originibus scribere in-
<cipiam>.