| <DE LINGVA LATINA | |
| AD | |
| M. TULLIUM CICERONEM | |
| LIBER VII> | |
| . . repens ruina aperuit, ut verbum quod conditum est e qui- | 7.1.1 |
| bus litteris oportet inde post aliqua dempta si[t] obscurius fit, volun- | |
| tas impos<i>t[eri]oris. non reprehendendum igitur in illis qui in | |
| scrutando verbo litteram adiciunt aut demunt, quo facilius, quid sub | |
| ea voce subsit, videri possit: ut enim facilius obscuram operam | 5 |
| <M>yrmecidum ex ebore oculi videant, extrinsecus admovent nigras | |
| setas. cum haec amminicula addas ad eruendam voluntatem imposi- | 2.1 |
| toris, tamen latent multa. quod si poetice <quae> in carminibus ser- | |
| vavit multa prisca quae essent, sic etiam cur essent posuisse[n]t, fe- | |
| cundius poemata ferrent fructum; sed ut in soluta oratione sic in | |
| poematis verba <non> omnia quae habe[re]nt ἔτυμα possunt dici, ne- | 5 |
| que multa ab eo, quem non erunt in lucubratione litterae prosecutae, | |
| multum licet legeret. Aelii hominis in primo in litteris latinis exerci- | |
| tati interpretationem carminum Saliorum videbis et exili littera ex- | |
| pedita<m> et praeterita[m] obscura[m] multa. nec mirum, cum non | 3.1 |
| modo Epimenides †opos post annos L experrectus a multis non | |
| cognoscatur, sed etiam Teucer Livii post XV annos | |
| ab suis qui sit ignoretur. at hoc quid ad verborum poeticorum aeta- | |
| tem? quorum si Pompili regnum fons in carminibus Saliorum neque | 5 |
| ea ab superioribus accepta, tamen habent DCC annos. quare cur | |
| scriptoris industriam reprehendas qui herois tritavum, atavum non | |
| potuerit reperire, cum ipse tui tritavi matrem dicere non possis? quod | |
| intervallum multo tanto propius nos, quam hinc ad initium Saliorum, | |
| quo Romanorum prima verba poetica dicunt †latina. igitur de origini- | 4.1 |
| bus verborum qui multa dixerit commode, potius boni consulendum, | |
| quam qui aliquid nequierit reprehendendum, praesertim quom dicat | |
| et[h]ymologice non omnium verborum posse dici causa<m>, ut †qui | |
| a quare res u . . . . . . . ad medendum medicina; neque si non norim | 5 |
| radices arboris, non posse me dicere pirum esse ex ramo, ramum ex | |
| arbore, eam ex radicibus quas non video. quare qui ostendit equi- | |
| tatum esse ab equitibus, equites ab equite, equitem ab equo neque | |
| equus unde sit dicit, tamen hic docet plura et satisfacit grato, quem | |
| imitari possimusne ipse liber erit indicio. | 10 |