| dicam in hoc libro de verbis quae a poetis sunt posita, pri- | 7.5.1 |
| mum de locis, dein quae in locis sunt, tertio de temporibus, tum quae | |
| cum temporibus sunt coniuncta †dis ut qu<a>e cum his sint coniuncta, | |
| adiungam, et si quid excedit ex hac quadripertitione, tamen in ea ut | |
| comprehendam. | 5 |
| incipiam hinc: 'unus erit quem tu tolles | 6.1 |
| in c<a>erula caeli templa.' templum tri- | |
| bus modis dicitur: ab natura, ab auspicando, a similitudine; <ab> | |
| natura in caelo, ab auspiciis in terra, a similitudine sub terra. in | |
| caelo te<m>plum dicitur, ut in <H>ecuba: 'o magna | 5 |
| templa caelitum, commixta stellis splendidis.' in terra, ut in Periboea: | |
| 'scrupea saxea Ba<c>chi templa prope aggreditur.' sub | |
| terra, ut in Andromacha: 'Acherusia templa alta Orci | |
| salvete infera.' quaqu[i]a intuiti era<n>t oculi, a tuendo primo tem- | 7.1 |
| plum dictum: quocirca caelum qua attuimur dictum templum; sic: | |
| 'contremuit templum magnum Iovis altitonantis', | |
| id est, ut ait N<a>evius, 'h[i]emisph<a>erium ubi conc<h>a c<a>erula | |
| septum stat.' eius templi partes quattuor | 5 |
| dicuntur, sinistra ab oriente, dextra ab occasu, antica ad meridiem, | |
| postica ad septemtrionem. in terris dictum templum locus augurii | 8.1 |
| aut auspicii causa quibusdam conceptis verbis finitus. concipitur ver- | |
| bis non [h]isdem usque quaque; in arce sic: '[i]tem<pla> tescaque | |
| †me ita sunto quoad ego †eas te lingua[m] nuncupavero. ullaber | |
| arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque[m] | 5 |
| †festo in sinistrum. ollaner arbos quirquir est, quod me sentio di- | |
| xisse te<m>plum tescumque[m] †festo dextrum. inter ea conregione | |
| conspicione cortumione utique ea erectissime sensi.' | |
| in hoc templo faciundo arbores constitui fines apparet et intra eas | 9.1 |
| regiones qua oculi conspiciant, id est tueamur, a quo templum dic- | |
| tum, et contemplare, ut apud Ennium in Medea: 'contempla | |
| et templum Cereris ad l<a>evam aspice.' contempla et conspicare | |
| id<em> esse apparet, ideo dicere, cum conte<m>plum facit, augurem | 5 |
| 'conspicione', qua oculorum conspectum finiat. quod cum dicunt 'con- | |
| spicionem', addunt 'cortumionem', dicitur a cordis visu: cor enim cor- | |
| tumionis origo. quod addit templa ut si<n>t 'tesca', aiunt sancta esse | 10.1 |
| qui glossas scripserunt. id est falsum: nam curia | |
| Hostilia templum est et sanctum non est; sed hoc ut putarent aedem | |
| sacram esse templum * esse factum quod in urbe Roma pleraeque | |
| aedes sacrae sunt templa, eadem sancta, et quod loca quaedam agrestia, | 5 |
| quod alicuius dei sunt, dicuntur tesca. nam apud Accium in Phi- | 11.1 |
| loct[o]eta[tem] Lemnio: 'quis tu es mortalis, qui in deserta | |
| et tesca te apportes loca?' loca enim quae sint designat, cum dicit: | |
| 'Lemnia praesto litora rara et celsa Cabirum delubra | |
| tenes, mysteria quae pristina cast[r]is concepta sacris.' dein: | 5 |
| 'Volcania templa sub ipsis collibus, in quos delatus locos dicitur alto | |
| ab limine caeli.' et: 'nemus expirante vapore vides, unde ignis cl[a]uet | |
| mortalibus divisus.' quare h<a>ec quo<d> tesca dixit, non erravit, | |
| neque ideo quod sancta, sed quod ubi mysteria fiunt aut tuentur, | |
| tuesca dicta. tueri duo significat, unum ab aspectu ut dixi, unde est | 12.1 |
| Enni illud: 'tueor te, senex? pro Iupiter!' et: | |
| 'quis pater aut cognatus volet nos contra tueri?' alterum a curando | |
| ac tutela, ut cum dicimus †bell et tueri villam, a quo etiam quidam | |
| dicunt illum qui curat aedes sacras <a>edituum, non aeditomum; sed | 5 |
| tamen hoc ipsum ab eadem est profectum origine, quod quem volu- | |
| mus domum curare dicimus 'tu domi videbis', ut Plautus cum ait: | |
| 'intus para, cura, vide. quod opus fiat.' sic dicta ve- | |
| stis<pi>ca, quae vestem spiceret, id est videret vestem ac tueretur: | |
| quare a tuendo et templa et tesca dicta cum discrimine eo quod dixi. | 10 |
| etiam indidem illud Enni: 'extemplo acceptum me ne- | 13.1 |
| cato et filium.' extemplo enim est continuo, quod omne te<m>plum | |
| esse debet conti<nu>o septum nec plus unum introitum habere. |