| quod est apud Accium: 'pervade polum, splendida mundi | 7.14.1 |
| sidera †bigis continui<s> se<x> cepit spoliis', polus graecum, id signi- | |
| ficat circum caeli: quare quod est 'pervade polum' valet vade περὶ | |
| πόλον. signa dicuntur eadem et sidera. signa quod aliquid significent, | |
| ut libra aequinoctium; sidera, quae <qua>si insidunt atque ita signi- | 5 |
| ficant aliquid in terris perurendo †aliudve: qua re, ut 'signum can- | |
| dens' in pecore. | |
| quod est: 'terrarum anfracta revisam', anfractum est | 15.1 |
| flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo: ab eo leges | |
| iubent in directo pedum VIII esse <viam>, | |
| in anfracto XVI, id est in flexu. | |
| Ennius: 'ut tibi Titanis Trivia dederit stirpem | 16.1 |
| liberum.' Titanis Trivia Diana est, ab eo dicta Trivia, quod in trivio | |
| ponitur fere in oppidis graecis vel quod luna dicitur esse, quae in | |
| caelo tribus viis movetur, in altitudinem et latitudinem et longitudinem. | |
| Titanis dicta, quod eam genuit, ut [ni] Plautus, Lato; ea, | 5 |
| ut scribit Manilius, 'est Coe<o> creata Titano.' ut | |
| idem scribit: 'Latona pari<e>t casta complexu Iovis †Delia | |
| deos geminos', id est Apollinem et Dianam† dii quod Titanis Deliadae | |
| eadem. | |
| 'o sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum optines'. | 17.1 |
| umbilicum dictum aiunt ab umbilico | |
| nostro, quod is medius locus sit terrarum, ut umbilicus in nobis; quod | |
| utrumque est falsum: neque hic locus est terrarum medius neque | |
| noster umbilicus est hominis medius. itaque pingitur quae vocatur | 5 |
| <ἀντ>ιχθὼν Πυθαγόρα, ut media caeli ac terrae linea ducatur infra | |
| umbilicum per id quo discernitur homo mas an femina sit, ubi ortus | |
| humanus similis ut in mundo [ubi ortus humanus similis ut in mundo]: | |
| ibi enim omnia nascuntur in medio, quod terra mundi media. pr<a>e- | |
| terea si quod medium id est umbilicus †ut pila terrae, non Delphi | 10 |
| medium; et terrae medium non hoc, sed quod vocant Delphis in aede | |
| ad latus est quiddam ut thesauri specie, quod Graeci vocant ὀμφαλόν, | |
| quem Pythonos aiunt esse tumulos; ab eo nostri interpretes ὀμφαλόν | |
| umbilicum dixerunt. |