| Pacuius: 'Calydonia altrix terra exuperantum virum.' ut | 7.18.1 |
| ager Tusculanus sic Calydonius ager est, non terra; sed lege poetica, | |
| quod terra <A>etolia in qua Calydon, a parte totam accipi <A>eto- | |
| liam voluit. | |
| Acci: 'mystica ad dextram vada praetervecti.' mystica | 19.1 |
| a mysteriis, quae ibi in propinquis locis nobilia fiunt. | |
| Enni[i]: 'Areopagitae quid dedere quam †pudam.' Areo- | |
| pagitae ab Areopago; [h]is locus Athenis. | |
| 'Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum'. | 20.1 |
| caelum dicunt Graeci Olympum, montem in Macedonia omnes; a quo | |
| potius puto musas dictas Olympiadas: ita enim ab terrestribus locis | |
| aliis cognominatae Libethrides, Pipleides, <T>hespiades, <H>eliconides. | |
| 'quasi <H>ellespontum et claustra', quod | 21.1 |
| Xerses quondam eum locum clausit: nam, ut Ennius ait, | |
| 'isque Hellesponto pontem contendit in alto'; nisi potius ab eo quod | |
| Asia et Europa ibi †colludit mare; inter angustias facit Propontidis | |
| fauces. | 5 |
| Pacui: 'liqui in <A>egeo fretu[m]'. dictum fretum ab | 22.1 |
| similitudine ferventis aquae, quod in fretum s<a>epe concurrat <a>estus | |
| atque effervescat. <A>egeum dictum ab insulis, quod in eo mari sco- | |
| puli in pelago vocantur ab similitudine caprarum <a>eges. | |
| 'ferme aderant aequore in alto ratibus repentibus'. | 23.1 |
| <aequor> mare appellatum, quod a<e>quatum cum com- | |
| motum vento non est. ratis navis longa<s> dixit, ut N<a>evius | |
| cum ait: '†conferreque aut ratem aeratam qui per | |
| liquidum mare sudantes eunt atque sedantes.' ratis dicta navis longa | 5 |
| propter remos, quod hi, cum per aquam sublati sunt dextra et sinistra, | |
| duas rates efficere videntur: ratis enim, unde hoc tralatum, illi ubi | |
| plures mali aut asseres <iuncti aqua ducuntur. hinc naviculae cum | |
| remis ratariae dicuntur>. |