| * * * agrestis ab agro dictas apparet; 'inful<at>as hostias', quod | 7.24.1 |
| velamenta his e lana quae adduntur, infulae: itaque tum, quod ad se- | |
| pulc[h]rum ferunt frondem ac flores, addidit: | |
| 'non lana[s] sed velatas frondenti[s] coma[s].' | |
| 'cornu<t>a taurum umbram iaci'. dicere | 25.1 |
| apparet cornutam a cornibus; cornua a curvore dicta, quod plera- | |
| que curva. | |
| 'Musas quas memorant †nosce nos esse'. Ca- | 26.1 |
| menarum priscum vocabulum ita natum ac scriptum est alibi; Car- | |
| menae ab eadem origine sunt declinatae. in multis verbis in quo[d] | |
| antiqui dicebant S, postea dicunt R, ut in carmine Saliorum sunt haec: | |
| 'cozeulodorieso. omnia vero adpatula coemisse. ian cusianes duonus | 5 |
| ceruses. dunus Ianusue uet pom melios eum recum' * * * | |
| . . . f<o>edesum foederum, plusima plurima, meliosem meliorem, | 27.1 |
| asenam arenam, ianitos ianitor. quare e[st] Casmena Carmena car- | |
| mina carmen, R extrito Camena factum. ab eadem voce canite, pro | |
| quo in Saliari versu scriptum est cante, hoc | |
| versu: 'divum empta cante, divum deo supplicante.' in carmine Priami | 28.1 |
| quod est: 'veteres Casmenas cascam rem volo | |
| profari' †et primum cascum significat vetus, secundo eius origo sa- | |
| bina, quae usque radices in oscam linguam egit. cascum vetus esse | |
| significat Ennius quod ait: 'quam prisci casci populi | 5 |
| genuere Latini.' eo magis Manilius quod ait: | |
| 'cascum duxisse cascam non mirabile est, quoniam cariosas conficiebat | |
| nuptias.' item ostendit Papini epigrammation, | |
| quod in adolescentem fecerat Cascam: "ridiculum est, cum te cascam | |
| tua dicit amica, fili Potoni, sesquisenex puerum. †dicit pusum puellam | 10 |
| pusam: sic fiet 'mutua[m] muli': nam vere pusus tu, tua amica senex." | |
| idem ostendit quod oppidum vocatur Casinum (hoc enim ab Sabinis | 29.1 |
| orti Samnites tenuerunt) et [nunc] nostri etiam nunc forum vetus | |
| appellant. item significa[n]t in Atellanis aliquot | |
| Pappum senem, quod Osci casnar appellant. |