| apud Lucilium: 'quid tibi ego ambages †ambiu | 7.30.1 |
| scribere coner?' profectum a verbo ambe, quod inest in ambitu et | |
| ambitioso. | |
| apud Valerium Soranum: 'vetus adagio est, | 31.1 |
| o Publi Scipio', quod verbum usque eo evanuit, ut graecum pro eo | |
| positum magis sit apertum: nam id est quod παροιμίαν vocant Graeci, | |
| ut est: 'auribus lupum teneo'; 'canis caninam non est.' adagio est | |
| littera commutata a<m>bagio, dicta ab eo quod ambit orationem, | 5 |
| neque in aliqua una re consistit sola. <amb>agio dicta ut a<m>bustum, | |
| quo<d> circum ustum est, ut ambiegna bos apud augures, | |
| quam circum aliae hostiae constituuntur. | |
| cum tria sint coniuncta in origine verborum quae sint animad- | 32.1 |
| vertenda, a quo sit impositum et in quo et quid, s<a>epe non minus | |
| de tertio quam de primo dubitatur, ut in hoc, utrum primum una | |
| canis aut canes sit appellata: dicta enim apud veteres una canes. ita- | |
| que Ennius scribit: 'tantidem quasi feta canes sine | 5 |
| dentibus latrat'. | |
| Lucilius: 'nequam et magnus homo, laniorum im- | |
| manis canes ut.' impositio unius debuit esse canis, plurium canes; | |
| sed neque Ennius consuetudinem illam sequens reprehendendus nec | |
| is qui nunc dicit 'canis canina<m> non est.' sed canes quod latratu[s] | 10 |
| signum dant, ut signa canunt, canes appellatae, et quod ea voce in- | |
| dicant noctu quae latent, latratus appellatus. sic dictum a quibusdam | 33.1 |
| ut una canes, una trabes 'remis rostrata per altum'. | |
| Ennius: 'utinam ne in nemore Pelio securi- | |
| bus c<a>esa accidisset abiegna ad terram trabes', cuius verbi singu- | |
| laris casus rectus correptus ac facta trabs. | 5 |
| in Medo: 'c<a>elitum camilla, expectata advenis: | 34.1 |
| salve, <h>ospita.' camilla<m> qui glos<s>emata interpretati | |
| dixerunt administram; addi oportet, in his quae occultiora: | |
| itaque dicitur nuptiis [s]camillus qui cum[m]erum fert, in quo quid | |
| sit, in ministerio plerique extrinsecus ne<s>ciunt. hinc Casmil[l]us | 5 |
| nominatur Samothrece<s> mysteris dius quidam amminister diis magnis. | |
| verbum esse graecum arbitror, quod apud Callimachum in poemati- | |
| bus eius inveni. |