| apud En<n>i<u>m: 'subulo quondam marinas propter | 7.35.1 |
| astabat plagas'. subulo dictus, quod ita dicunt tibicines Tusci: quo- | |
| circa radices eius in Etr<ur>ia, non Latio qu<a>erundae. | |
| 'versibus quo<s> olim Fauni [et] vatesque canebant'. | 36.1 |
| Fauni dei Latinorum, ita ut et Faunus et Fauna sit; | |
| hos versibus quos vocant Saturnios in silvestribus locis traditum est | |
| solitos fari, <a> quo fando Faunos dictos. antiquos poetas vates ap- | |
| pellabant a versibus viendis, ut <de> poematis cum | 5 |
| scribam ostendam. | |
| 'corpore tartarino prognata Paluda virago'. | 37.1 |
| tartarino dictu<m> a Tartaro. Plato in IIII de fluminibus | |
| apud inferos quae sint in his unum Tartarum appellat: quare Tartari | |
| origo graeca. Paluda a paludamentis. haec insignia atque orna- | |
| menta militaria: ideo ad bellum cum exit imperator ac lictores mu- | 5 |
| tarunt vestem et signa incinuerunt, paludatus dicitur proficisci; quae | |
| propter quod conspiciuntur qui ea habent ac fiunt palam, paluda- | |
| menta dicta. | |
| Plautus: 'Epeum fumificum qui legioni nostrae | 38.1 |
| habet coctum cibum.' Epeum fumificum, cocum, ab Epeo illo qui | |
| dicitur ad Troiam fecisse equum Troianum et Argivis cibum curasse. | |
| apud N<a>evium: 'atque prius pariet lu- | 39.1 |
| custa[m] lucam bovem'. luca bos elephans; cur ita sit dicta, duobus | |
| modis inveni scriptum. nam et in Cornelii commentario | |
| erat ab Libycis Lucas, et in Virgilii ab Lucanis Lucas; | |
| ab eo quod nostri, cum maximam quadripedem quam ipsi haberent | 5 |
| vocarent bovem et in Lucanis Pyrr<h>i bello primum vidissent apud | |
| hostis elephantos †idem non item quadripedes cornutas (nam quos | |
| dentes multi dicunt sunt cornua), Lucanam bovem quod putabant, | |
| Lucam bovem appellasse. si ab Libya dictae essent Lucae, fortasse | 40.1 |
| an pantherae quoque et leones non Africae bestiae dicerentur, sed | |
| Lucae; neque ursi potius Lucani quam Luci. quare e[r]go arbitror | |
| potius lucas ab luce, quod longe relucebant propter inauratos regios | |
| clupeos, quibus eorum tum ornatae erant turres. | 5 |