| apud Ennium: 'orator sine pace redit regique | 7.41.1 |
| refert rem.' orator dictus ab oratione: qui enim verba [orationum] | |
| haberet publice adversus eum quo legabatur, ab oratione orator dic- | |
| tus; cum res †maiore ratione, legebantur potissimum qui causam | |
| commodiss<im>e orare poterant. itaque Ennius ait: | 5 |
| 'oratores doctiloqui.' | |
| apud Ennium: 'olli respondit suavis sonus Eg<e>riai.' | 42.1 |
| olli valet dictum illi ab olla et ollo, quod alterum comitiis cum reci- | |
| tatur a praecone dicitur 'olla centuria', non illa; alterum apparet in | |
| funeribus indictivis, quo dicitur 'ollus leto datus est', quod Graecus | |
| dicit λήθῃ, id est oblivioni. | 5 |
| apud Ennium: 'mensas constituit idemque ancilia.' | 43.1 |
| dicta ab ambecisu, quod ea arma ab utraque parte ut T<h>racum incisa. | |
| 'libaque fictores Argeos et tutulatos'. liba, quod | 44.1 |
| libandi causa fiunt. fictores dicti a fingendis libis. Argei ab Argis; Argei | |
| fiunt e scirpeis, simulacra hominum XXVII; ea quotannis de ponte sub- | |
| licio a sacerdotibus publice deici solent in Tiberim. tutulati dicti hi, qui | |
| in sacris in capitibus habere solent ut metam; id tutulus appellatus | 5 |
| ab eo quod matres familias crines convolutos ad verticem capitis quos | |
| habent vit<ta> velatos dicebantur tutuli, sive ab eo quod id tuendi | |
| causa capilli fiebat, sive ab eo quod altissimum in urbe quod est, | |
| arcs, tutissimum vocatur. eundem Pompilium ait | 45.1 |
| fecisse flamines, qui cum omnes sunt a singulis deis cognominati, in | |
| quibusdam apparent ἔτυμα, ut cur sit Martialis et Quirinalis; sunt in | |
| quibus flaminum cognominibus latent origines, ut in his qui sunt | |
| versibus plerique: 'Volturnalem, Palatualem, Furinalem, Floralemque | 5 |
| Falacrem et Pomonalem fecit hic idem', quae o<b>scura sunt; eorum | |
| origo Volturnus, diva Palatua, Furrina, Flora, Falacer pater, Pomo- | |
| [rum]na[m]. |