| apud Ennium: 'iam cata signa fer[a]e sonitum | 7.46.1 |
| dare voce parabant.' cata acuta: hoc enim verbo dicunt Sabini: quare | |
| 'catus <A>elius Sextus' non, ut aiunt, | |
| sapiens, sed acutus, et quod est: 'tunc | |
| c<o>epit memorare simul cata dicta', accipienda acuta dicta. | 5 |
| apud Lucilium: 'quod thynno capto cobium exclu- | 47.1 |
| dunt foras' et: 'occidunt, Lupe, saperd<a>e te et iura siluri' | |
| et: 'sumere te atque amian' piscium nomina sunt eorum- | |
| que in Graecia origo. | |
| apud Ennium: '†quaeque in corpore cau[s]a c<a>e- | 48.1 |
| ruleo †cęlo cortina receptat.' cava cortina dicta, quod est inter terram | |
| et caelum ad similitudinem cortinae Apollinis; ea a corde, quod inde | |
| sortes primae existimatae. | |
| apud Ennium: 'quin inde invitis sumpserint per- | 49.1 |
| duellibus.' perduelles dicuntur hostes; ut perfecit sic perduellum, et | |
| duellum, id postea bellum; ab eadem causa facta Duell[i]ona Bellona. | |
| apud Plautum: 'neque iugula, neque vesperugo, ne- | 50.1 |
| que vergiliae occidunt.' iugula signum, quod Accius appellat | |
| Oriona, cum ait: 'citius Orion patefit.' huius signi caput dicitur ex | |
| tribus stellis, quas infra duae clarae, quas appellant umeros; inter | |
| quas quod videtur iugulum, Iugula dicta. vesperugo stella quae | 5 |
| vespere oritur, a quo eam Opillus scribit vesperum: itaque †dicitur | |
| alterum 'vesper adest', quem Graeci dicunt †di ἑσπέριον. | |
| N<a>evius: 'patrem suum supremum optu- | 51.1 |
| mum appellat.' supremum ab superrumo dictum: itaque duodecim | |
| tabulis dicunt: 'solis occasu diei suprema tempestas esto.' | |
| libri augurum pro tempestate tempestutem dicunt supre- | |
| mum augurii tempus. | 5 |