| in Cornicula: 'qui regi latrocinatus decem annos Deme- | 7.52.1 |
| trio.' latrones dicti ab latere, qui circum latera erant regi atque ad | |
| latera habebant ferrum, quos postea a stipatione stipatores appellarunt, | |
| et qui conducebantur: ea enim merces graece dicitur λάτρον. ab eo | |
| veteres poetae nonnunquam milites appellant latrones | 5 |
| * * * quod item ut milites <sunt> cum ferro, aut quod latent ad in- | |
| sidias faciendas. | |
| apud N<a>evium: 'risi egomet mecum cassabun- | 53.1 |
| dum ire ebrium.' cassabundum a cadendo. idem: | |
| 'diabathra in pe[cu]dibus habebat, erat amictus epicroco.' utrumque | |
| vocabulum graecum. | |
| in Men<a>echmis: 'inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.' | 54.1 |
| idem hoc est verbum in Cemetria N<a>evii. carere a | |
| carendo, quod eam tum purgant ac deducunt, ut careat spurcitia; ex | |
| quo carminari dicitur tum lana, cum ex ea carunt quod in ea h<a>eret | |
| neque est lana, quae in Romulo N<a>evius appellat | 5 |
| asta ab Oscis. | |
| in Persa: 'iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus.' | 55.1 |
| congerro a gerra; hoc graecum est et in latina cratis. | |
| in Men<a>echmis: 'idem istuc aliis ascriptivis fieri ad le- | 56.1 |
| gionem solet.' ascriptivi dicti, quod olim ascribebantur inermes arma- | |
| tis militibus qui succederent, si quis eorum deperisset. | |
| in Trinummo: 'nam illum tibi <ferentarium esse ami- | 57.1 |
| cum inventum intellego>.' ferentarium a ferendo, id est inane ac sine | |
| fructu; aut quod ferentarii equites hi dicti qui ea modo habebant | |
| arma quae ferrentur, ut iaculum. huiuscemodi equites pictos vidi in | |
| <A>esculapii <a>ede vetere et ferentarios ascriptos. | 5 |