| in Frivolaria: 'ubi rorarii estis? adsunt. ubi sunt accensi? | 7.58.1 |
| ecce.' rorarii dicti ab rore qui bellum committebant, ideo quod ante | |
| rorat quam pluit. accensos ministratores Cato esse | |
| scribit; potest id ab arbitrio: nam †inde ad arbitrium eius cuius | |
| minister. | 5 |
| Pacuvius: 'cum deum triportenta * * * .' * * * | 59.1 |
| in Mercatore: 'non tibi [in Mercatore non tibi] istuc magis | 60.1 |
| dividiaest quam mihi hodie fuit.' (†eadem hoc est in Corollaria | |
| N<a>evius). dividia ab dividendo dicta, quod divisio | |
| distractio est doloris: itaque idem in Curculione ait: 'sed | |
| quid tibi est? lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur.' | 5 |
| in Pagone: 'honos syncerasto peri<i>t, pernis, | 61.1 |
| glandio.' syncerastum est omne [m]edulium antiquo vocabulo graeco. | |
| in Parasito pigro: 'domum ire c<o>epi tramite dextra | 62.1 |
| via'. trames a transverso dictus. | |
| in Fugitivis: '†agerge specta, vide vivices quantas.— | 63.1 |
| iam inspexi †quidem esset.' vivices †alii excitatum verberibus corpus. | |
| in Cistellaria: 'non quasi nunc haec sunt hic limaces, livi- | 64.1 |
| dae.' limax ab limo, quod ibi vivit. 'diobolares, sc<ho>eni- | |
| colae, miraculae.' diobolares [s]a binis obolis. sch<o>enicolae ab | |
| sch<o>eno, nugatorio unguento. miraculae a miris, id est monstris; | |
| a quo Accius ait: 'personas distortis oribus de- | 5 |
| formis miriones.' | |
| ibidem: 'scrattae, scrup[i]pedae, s<t>rittabillae, tan- | 65.1 |
| tulae.' ab excreando scratiae sic<c>as significat. scruppedam Aurelius | |
| scribit ab scauripeda; Iuventius comicus dicebat a | |
| vermiculo piloso, qui solet esse in fronde cum multis pedibus; Valerius | |
| a pede ac scrupea. ex eo Acci positum †curiosa: itaque | 5 |
| est in Melanippa: 'reicis abste religionem, scrup[p]eam im- | |
| ponas.' strittabillas a strettillando; strittare ab eo qui sistit <a>egre. |