| in Astraba: 'acsitios<a>e annonam caram e vili con- | 7.66.1 |
| cinnant viris.' ideo in Sitellitergo idem ait: 'mulier | |
| es<t>, uxorculavit. ego novi, scio axitio<s>a quam sit.' Claudius | |
| scribit axitiosas demonstrari consupplicatrices, ab agendo axitiosas. | |
| ut ab una faciendo factiosae, sic ab una agendo ac<si>tiosae dictae. | 5 |
| in Cesistione: 'di<s> stribula <a>ut de lumbo obscena | 67.1 |
| viscera.' stribula, ut Opillus scribit, circum cox[a]endices | |
| sunt bovis; id graecum est ab eius loci versura. | |
| in <N>ervolaria: 'scobina[m] ego illum actutum adrasi | 68.1 |
| <s>enem.' scobinam a scobe: lima enim materia<e> fabrilis est. | |
| in P<o>enulo: 'vinceretis cervum cursu vel gralatorem gra- | 69.1 |
| du[m].' gralator a gradu magno dictus. | |
| in Truculento: 'sine virtute argutum civem mihi habeam | 70.1 |
| pro pr<a>efica'. <praefica> dicta, ut Aurelius scribit mu- | |
| lier ab luco quae conduceretur, quae ante domum mortui laudis eius | |
| caneret. hoc factitatum Aristoteles scribit in libro qui <in>scribitur | |
| νόμιμα βαρβαρικά, quibus testimonium est, quod | 5 |
| †fretum est N<a>evii: 'haec quidem hercle, opinor, | |
| praefica est: nam mortuum collaudat.' Claudius scribit: | |
| 'quae praeficeretur ancillis, quemadmodum lamentarentur, praefica est | |
| dicta'. utrumque ostendit a praefectione praeficam dictam. | |
| apud Ennium: 'decem Coclites quas montibus | 71.1 |
| summis Rip<a>eis fodere.' ab oculo cocles, ut ocles, dictus, qui unum | |
| haberet oculum: quocirca in Curculione est: 'de Coclitum pro- | |
| sapia esse arbitror: nam hi sunt unoculi.' | |
| nunc de temporibus dicam. quod est apud Cassium: | 72.1 |
| 'nocte intempesta nostram devenit domum', intempesta | |
| nox dicta ab tempestate, tempestas ab tempore; nox intempesta, quo | |
| tempore ni[c]hil agitur. |