| 'quid noctis videtur? in altisono caeli clipeo temo superat stellas | 7.73.1 |
| sublime<n> agens etiam atque etiam noctis iter'. | |
| hic multam noctem ostendere volt a temonis motu; sed temo unde | |
| et cur dicatur latet. arbitror antiquos rusticos primum notasse quae- | |
| dam in caelo signa, quae praeter alia erant insignia atque ad aliquem | 5 |
| usum †culturae tempus designandum convenire animadvertebantur. | |
| eius signa sunt, quod has septem stellas Graeci ut <H>omerus | 74.1 |
| voca<n>t ἅμαξαν et propinquum eius signum βοώτην, nostri | |
| eas septem stellas <t>r<i>ones et temonem et prope eas axem: triones | |
| enim et boves appellantur a bubulcis etiam nunc maxime cum arant | |
| terram; e quis ut dicti 'valentes glebarii', qui facile proscindunt gle- | 5 |
| bas, sic omnes qui terram arabant a terra terriones, unde triones ut | |
| dicerentur †de tritu. temo dictus a tenendo: is enim continet iugum | 75.1 |
| et plaustrum, appellatum a parte totum, ut multa. possunt triones | |
| dicti, VII quod ita sitae stellae, ut ternae trigona faciant †aliquod. | |
| 'lumen iubarne in caelo cerno?' iubar dicitur | 76.1 |
| stella lucifer, quae in summo quod habet lumen diffusum, ut leo in | |
| capite iubam. huius ortus significat circiter esse extremam noctem. | |
| itaque ait Pacuius: 'exorto iubare, noctis decurso itinere.' | |
| apud Plautum in Parasito Pigro: 'inde hic bene potus | 77.1 |
| prim<ul>o crepusculo.' crepusculum ab Sabinis, et id dubium tempus | |
| noctis an diei sit. itaque in Condalio est: 'tam crepusculo | |
| fer<a>e ut amant lampades accendite.' ideo dubiae res creperae dictae. | |
| in Trinummo: 'concubium sit noctis priusquam <ad> postre- | 78.1 |
| mum perveneris.' concubium a concubitu dormiendi causa dictum. | |
| in Asinaria: 'videbitur, factum volo, [ad] redito conticinio.' | 79.1 |
| putem a conticiscendo conticinium sive, ut Opillus scri- | |
| bit, ab eo cum conticuerunt homines. |