| nunc de his rebus quae assignificant aliquod tempus, cum di- | 7.80.1 |
| cuntur aut fiunt, dicam. | |
| apud Accium: 'reciproca tendens nervo equino con- | |
| cita tela.' reciproca est cum, unde quid profectum, redit eo; ab re- | |
| cipere reciprocare fictum, aut quod poscere pro[ro]care dictum. | 5 |
| apud Plautum: '[a]ut transversus, non proversus | 81.1 |
| cedit quasi cancer solet.' dicitur ab eo qui in id quo <i>t est versus, | |
| et ideo qui exit in vestibulum, quod est ante domum, prodire et pro- | |
| cedere; quod cum leno non faceret, sed secundum parietem trans- | |
| versus iret, dixit 'ut transversus cedit quasi cancer, non proversus | 5 |
| ut homo.' | |
| apud Ennium: 'Andromachae nomen qui indidit, | 82.1 |
| recte [ei] indidit.' item: 'quapropter Parim pastores | |
| nunc Alexandrum vocant.' imitari dum voluit Euripidem et ponere | |
| ἔτυμον, est lapsus: nam Euripides quod graeca posuit, ἔτυμα sunt | |
| aperta. ille ait ideo nomen additum Andromach<a>e, quod ἀνδρὶ | 5 |
| μάχεται: hoc Ennii quis potest intellegere in versu[m] significare | |
| 'Andromach<a>e nomen qui indidit recte indidit' aut Alexandrum ab | |
| eo appellatum in Graecia qui Paris fuisset, a quo Herculem quoque | |
| cognominatum Alexicacon, ab eo quod defensor esset hominum? | |
| apud Accium: 'iamque auroram rutilare procul cerno.' | 83.1 |
| aurora dicitur ante solis ortum, ab eo quod ab igni solis tum aureo | |
| aer aurescit. quod addit 'rutilare', est ab eodem colore: aurei enim | |
| rutili, et inde †enim mulieres valde rufae rutilae dictae. | |
| apud Terentium: 'scortatur, potat, olet unguenta de meo.' | 84.1 |
| scortari est s<a>epius meretriculam ducere, quae dicta a pelle: id | |
| enim non solum antiqui dicebant scortum, sed etiam nunc dicimus | |
| scortea ea quae e corio ac pellibus sunt facta; in aliquot sacris ac | |
| sacellis scriptum habemus: 'ne quod scorteum | 5 |
| adhibeatur', ideo ne morticinum quid adsit. in Atellanis | |
| licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto | |
| pelliculam. |