| apud Accium: 'multis nomen vestrum numenque | 7.85.1 |
| ciendo.' numen dicunt esse imperium, dictum ab nutu, <quod cuius | |
| nutu> omnia sunt, eius imperium maximum esse videatur: itaque in | |
| Iove hoc et Homerus et †alius aliquotiens. | |
| apud Plautum: '<ni>si unum epityrum estu[e]r insane | 86.1 |
| bene.' epityrum vocabulum est cibi, quo frequentius Sicilia quam | |
| Italia usa. id vehementer cum vellet dicere <edi>, dixit insane, quod | |
| insani omnia faciant vehementer. | |
| apud Pacuium: 'flexanima ta<m>quam lymphata <aut | 87.1 |
| Bacchi sacris commota.' lymphata> dicta a lympha; <lympha> a | |
| Nympha, ut quod apud Graecos Θέτις, apud Ennium: | |
| 'Thelis illi mater.' in Graecia commota mente quos λυμφολήμπτους | |
| appellant, ab eo lymphatos dixerunt nostri. Bac<c>hi, et Liber, cuius | 5 |
| comites [a]ba<c>ch<a>e, et vinum in <H>ispania bacca. origo in his | 88.1 |
| omnibus graeca, ut quod apud Pacuium: 'alcyonis ritu litus | |
| pervolgans feror.' haec enim avis nunc graece dicitur ἁλκυών, nostri | |
| alcedo; h<a>ec hieme quod pullos dicitur tranquillo mari facere, eos | |
| dies alcyon<i>a appellant. quod est in versu 'alcyonis ritu', id est eius | 5 |
| instituto, ut cum aruspex praecipit, ut suo quisque ritu sacrificium | |
| faciat, et nos dicimus XV viros graeco ritu sacra, non romano facere. | |
| quod enim fit rite, id ratum ac rectum est; ab eo Accius: | |
| 'recte perfectis sacris' volt accipi. | |
| apud Ennium: 'si voles advortere animum, co- | 89.1 |
| miter monstrabitur.' comiter hilare ac lubenter, cuius origo graeca | |
| κῶμος, inde comisatio latine dicta et in Graecia, ut quidam scribunt, | |
| comodia[m]. | |
| apud Atilium: 'cape, c<a>ede, Lyde, come, | 90.1 |
| conde.' cape, unde accipe; sed hoc in proximo libro retractandum. |