| apud Pacuium: 'nulla res neque cicurare neque mederi | 7.91.1 |
| potis est neque reficere.' cicurare mansuefacere: quod enim a fero | |
| discretum, id dicitur cicur, et ideo dictum 'cicur ingenium optineo' | |
| mansuetum; a quo Veturii quoque nobiles cognominati Cicurini. na- | |
| tum a cicco cicur videtur. ciccum dicebant membranam tenuem, quae | 5 |
| est ut in malo Punico discrimen; a quo etiam Plautus dicit: | |
| 'quod volt densum, ciccum non interduo.' | |
| apud N<a>evium: 'circumvenire video ferme iniuria.' | 92.1 |
| ferme dicitur quod nunc fere; utrumque dictum a ferendo, quod id | |
| quod fertur est in motu atque adventat. | |
| apud Plautum: 'euax, iurgio uxorem tandem abegi a | 93.1 |
| ianua.' euax verbum ni[c]hil significat, sed effutitum naturaliter est | |
| (ut apud Ennium: 'hehae, ipse clipeus cecidit'; | |
| apud Ennium: 'heu, mea puella, †spe quidem id | |
| succenset tibi'; apud Pompilium: 'heu, qua me | 5 |
| causa, Fortuna, infeste premis?'); quod ait iurgio, id est litibus: ita- | |
| que quibus res erat in controversia, ea vocabatur lis: ideo in actioni- | |
| bus videmus dici 'quam rem sive [mi]litem dicere oportet.' ex quo | |
| licet videre iurgare esse ab iure dictum, cum quis iure litigaret; ab | |
| quo obiurgat is qui id facit iuste. | 10 |
| apud Lucilium: 'atque aliquos ibi ab rebus clepsere | 94.1 |
| foro qui'. clepsere dixit, unde etiam alii clepere, id est corripere, quo- | |
| rum origo a clam, ut sit dictum clapere, unde clepere E[t] ex [e]A | |
| commutat[i]o, ut multa. potest vel a graeco dictum κλέπτειν clepere. | |
| apud Matium: 'corpora Graiorum m<a>erebar | 95.1 |
| mandier igni.' dictum mandier a mandendo, unde manducari et a quo | |
| in Atellanis †ad obsenum vocant manducum. |