| apud Matium: 'obsceni interpres funesti- | 7.95.4 |
| que ominis auctor.' obscenum dictum ab scena; eam ut †Graeci aut | 96.1 |
| Accius scribit sc<a>ena. (in pluribus verbis A ante E | |
| alii ponunt, alii non, ut quod partim dicunt <scaeptrum, partim> scep- | |
| trum, alii Plauti Faeneratricem, alii Feneratricem; sic faenisicia ac | |
| f[o]enisicia, ac rustici pappum M[a]esium, non Maesium, a quo Lucilius | 5 |
| scribit: 'Cecilius <pretor> ne rusticus fiat'): quare turpe | |
| ideo obscaenum, quod nisi in scaena[m] palam dici non debet. | |
| potest vel ab eo quod pueri[li]s turpicula res in collo quaedam sus- | 97.1 |
| penditur, ne quid obsit, [u]bonae sc<a>evae causa sc<a>evola appellata. | |
| ea dicta ab scaeva, id est sinistra, quod quae sinistra sunt bona | |
| auspicia existimantur; a quo dicitur comitia aliudve quid †sit dixi | |
| aut sinistra quae nunc est. id a graeco est, quod hi sinistram vocant | 5 |
| σκαιάν; quare, quod dixi, <ob>scaenum omen est omen turpe, | |
| quod unde [id] dicitur, osmen, e quo S extritum. | |
| apud Plautum: 'quia ego antehac te amavi <et mihi | 98.1 |
| amicam esse crevi'. crevi> valet constitui: itaque heres cum constituit | |
| se heredem esse, dicitur 'cernere', et cum id fecit, 'crevisse.' | |
| apud eundem quod est: 'mi frequentem operam dedistis' | 99.1 |
| valet assiduam: itaque qui adest assiduus fere et quom oportet, | |
| [h]is frequens, <cui infrequens> opponi solet. itaque illud quod eae- | |
| dem mulierculae dicunt: '<pol ist>o quidem nos pretio †ptanti | |
| est frequentare: ita in prandio nos lepide ac nitide accepisti' apparet | 5 |
| dicere: facile est curare ut <adsidue> adsimus, cum tam bene nos accipias. | |
| apud Ennium: 'decretum est stare <atque fodari> | 100.1 |
| corpora telis.' hoc verbum Ennii dictum a fodiendo, a quo fossa. |