| apud Ennium: 'vocibus concide, †facimus et | 7.101.1 |
| obrutus.' mussare dictum, quod muti non amplius quam MU dicunt; | |
| a quo idem dicit id quod minimum est: 'neque, ut aiunt, | |
| μῦ facere audent.' | |
| apud Pacuium: 'di monerint meliora atque amentiam | 102.1 |
| averruncassint <tuam'. ab> avertendo averruncare, ut deus qui in eis | |
| rebus praeest Averruncus. itaque ab eo precari solent, ut pericula | |
| avertat. | |
| in Aulularia: 'pipulo te differam ante aedis', id est convicio, | 103.1 |
| declinatum a pi<p>atu pullorum. multa ab animalium vocibus tralata | |
| in homines, partim qu<a>e sunt aperta, partim obscura; perspicua ut | |
| Ennii: 'animus cum pectore latrat.' Plauti: | |
| 'gannit odiosus omni totae familiae.' <Cae>cilii: 'tantum rem | 5 |
| dibalare ut pro nilo habuerit.' Lucilii: 'haec inquam | |
| rudet ex rostris atque hei<u>litabit.' eiusdem: 'quan- | |
| tum hinnitum atque equitatum.' minus aperta, ut Porcii ab lupo: | 104.1 |
| 'volitare ululantis.' En<n>ii a vitulo: | |
| 'tibicina maximo labore mugit.' eiusdem a bove: 'cla- | |
| more[m] bovantes.' eiusdem a leone: 'pausam †facere | |
| fremendi.' eiusdem ab <ha>edo: 'clamor ad caelum | 5 |
| volvendus per <a>ethera vagit.' †sueta 'frendice frunde et fritinni | |
| suaviter.' Macci[us] in Casina a fringuilla: 'quid fri[n]guttis? quid | |
| istuc tam cupide cupis?' †sues avoluerat | |
| 'ita †tradedeq· inreneq· in iudicium <A>esopi nec theatri | |
| trittiles.' | 10 |
| In Colace: 'nexum' Manilius | 105.1 |
| scribit, omne quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia. | |
| Mucius, quae per aes et libram fiant ut oblige[n]tur, | |
| praeter quom mancipio de<n>tur. hoc verius esse ipsum verbum ostendit, | |
| de quo qu<a>erit: nam id <a>es[t] quod obligatur per libram neque | 5 |
| suum fit, inde nexum dictum. liber qui suas operas in servitutem | |
| pro pecunia quam debebat, dum solveret, nexus vocatur, ut ab aere | |
| obaeratus. hoc C. Poetelio Libone Visolo dictatore sublatum ne fieret, | |
| et omnes qui bonam copiam iurarunt, ne essent nexi, dissoluti. |