| in Ca<sina>: 'sine amet, sine quod lubet id faciat, quando | 7.106.1 |
| tibi domi ni[c]hil delicuum est.' dictum ab eo, quod †deliquandum | |
| non sunt, ut turbida quae sunt deliquantur, ut liquida fiant. Aurelius | |
| scribit delicuum esse ab liquido; Cla<u>dius | |
| ab eliquato. si quis alterutrum sequi mal[l]et, habebit auc- | 5 |
| torem. | |
| apud Atilium: 'per laetitiam liquitur | |
| animus.' ab liquando liquitur fictum. | |
| multa apud poetas reliqua esse verba quorum origines possint | 107.1 |
| dici, non dubito, ut apud N<a>evium in <A>esiona | |
| mucro gladii 'lingula' a lingua; in Clastidio 'vi- | |
| tulantes' a Vitula; in Dolo 'caperrata fronte' a | |
| caprae fronte; in Demetrio 'persibus' a perite: itaque sub hoc | 5 |
| glossema 'callide' subscribunt; in Lampadione | |
| 'protinam' a protinus, continuitatem significans; in Nagidone | |
| 'clu<ci>datus' suavis, tametsi a magistris accepimus mansuetum; | |
| in Romulo 'sponsus' contra sponsum rogatus; | |
| in Stigmatia 'praebia' a praebendo, ut sit tutus, quod | 10 |
| si<n>t remedia in collo pueris; in T[h]echnico †'con- | |
| ficiant' a conficto convenire dictum; in Tarentilla †'pacui dum' | 108.1 |
| a luce illustre; in Tunicularia 'exbolas aulas quassant', | |
| quae eiciuntur, a graeco verbo ἐκβολὴ dictum; in bello Punico | |
| 'nec satis sardare' ab serare dictum, id est aperire; hinc | |
| etiam sera[e], qua remota fores panduntur. | 5 |
| sed quod vereor ne plures sint futuri qui de hoc genere me | 109.1 |
| quod nimium multa [re]scripserim reprehendant quam quod reliquerim | |
| quaedam accusent, ideo potius iam reprimendum quam procudendum | |
| puto esse volumen. nemo reprensus qui e segete ad spicilegium reli- | |
| quit stipulam. quare institutis sex libris, quemadmodum rebus latina | 5 |
| nomina essent imposita ad usum nostrum (e quis tris scripsi P[o]. | |
| Septumio qui mihi fuit qu<a>estor, tris tibi, quorum hic est tertius, | |
| priores de disciplina verborum originis, posteriores de verborum ori- | |
| ginibus, in illis, qui ante sunt, in primo volumine est quae dicantur, | |
| cur ἐτυμολογικὴ neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae | 10 |
| sint, cur et ars ea sit et <ut>il[l]is sit, in tertio quae forma et[h]y- | |
| mologiae, in secundis tribus quos ad te misi item generatim discretis, | 110.1 |
| primum in quo sunt origines verborum locorum et earum rerum quae | |
| in locis esse solent, secundum quibus vocabulis te<m>pora sint notata et | |
| eae res quae in temporibus fiunt, tertius hic, in quo a poetis item | |
| sumpta ut illa quae dixi in duobus libris soluta oratione): quocirca | 5 |
| quoniam omnis operis de lingua latina tris feci partis, primo quem- | |
| admodum vocabula imposita essent rebus, secundo quemadmodum ea | |
| in casus declinarentur, tertio quemadmodum coniungerentur, prima | |
| parte perpetrata, ut secundam ordiri possim, huic libro faciam finem. |