| DE LINGVA LATINA | |
| LIBER VII EXPLICIT. INCIPIT | |
| LIBER VIII | |
| QUAE DICANTUR CUR NON SIT ANALOGIA LIBER I | |
| quom oratio natura tripertita esset, ut superioribus libris | 8.1.1 |
| ostendi, cuius prima pars, quemadmodum vocabula rebus essent im- | |
| posita, secunda, quo pacto de his declinata in discrimina ierint, tertia, | |
| ut ea inter se ratione coniuncta sententiam efferant, prima parte ex- | |
| posita de secunda incipiam hinc. ut propago omnis natura secunda, | 5 |
| quod prius illud rectum, unde ea, sic declinata: itaque declinatur in | |
| verbis: rectum homo, obliquum hominis, quod declinatum a recto. de | 2.1 |
| huiusce multiplici natura discriminum orae sunt hae, cur et quo et | |
| quemadmodum in loquendo declinata sunt verba. de quibus duo prima | |
| duabus causis percurram breviter, quod et tum, cum de copia verborum | |
| scribam, erit retractandum et quod de tribus tertium quod est habet | 5 |
| suas permultas ac magnas partes. | |
| declinatio inducta in sermones non solum latinos, sed omnium | 3.1 |
| hominum utili et necessaria de causa: nisi enim ita esset factum, ne- | |
| que di<s>cere tantum numerum verborum possemus (infinitae enim | |
| sunt naturae in quas ea declinantur) neque <si> quae didicissemus, ex his, | |
| quae inter se rerum cognatio esset, appareret. at nunc ideo videmus, | 5 |
| quod simile est, quod propagatum †legium declinatum est, duo simul | |
| apparent, quodam modo eadem dici et non eodem tempore factum; ut | |
| si verbi gratia alterum horum diceretur Priamus, alterum <H>ecuba, | |
| nullam unitatem adsignificaret, quae apparet in lego et legi et in | |
| Priamus Priamo. ut in hominibus quaedam sunt agnationes ac gen- | 4.1 |
| tilitates, sic in verbis: ut enim ab <A>emilio homines orti <A>emilii | |
| ac gentiles, sic ab <A>emilii nomine declinatae voces in gentilitate | |
| nominali: ab eo enim, quod est impositum recto casu <A>emilius, | |
| orta <A>emilii, <A>emilium, <A>emilios, <A>emiliorum et sic reliquae | 5 |
| eiusdem quae sunt stirpis. duo igitur omnino verborum principia, | 5.1 |
| impositio <et declinatio>, alterum ut fons, alterum ut rivus. imposi- | |
| ticia nomina esse voluerunt quam paucissima, quo citius ediscere | |
| possent, declinata quam plurima, quo facilius omnes quibus ad usum | |
| opus esse[n]t dicerent[ur]. ad illud genus, quod prius, historia opus | 6.1 |
| est: nisi discend[end]o enim aliter id non pervenit ad nos; ad reli- | |
| quum genus, quod posterius, ars: ad quam opus est paucis praeceptis | |
| quae sunt brevia. qua enim ratione in uno vocabulo declinare didi- | |
| ceris, in infinito numero nominum uti possis: itaque novis nominibus | 5 |
| allati[u]s <in> consuetudinem sine dubitatione eorum declinatus statim | |
| omnis dicit populus; etiam novicii servi empti in magna familia cito | |
| omnium conservorum <n>omina recto casu accepto in reliquos obli- | |
| quos declinant. qui s<i> non numquam offendunt, non est mirum: et | 7.1 |
| enim illi qui primi nomina imposuerunt rebus fortasse an in quibus- | |
| dam sint lapsi: voluis<se> enim putant singularis res notare, ut ex | |
| his in multitudine<m> declinaretur, ab homine homines; sic mares | |
| liberos voluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab | 5 |
| Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent voces, ut illinc | |
| essent futurae quo declinarentur: sed haec in omnibus tenere nequisse, | |
| quod et unae[t] dicuntur scopae et mas et femina aquila et recto et | |
| obliquo vocabulo vis. cur haec non tam si<n>t in culpa quam pu- | 8.1 |
| tant, pleraque solvere non difficile, sed nunc non necesse: non enim | |
| qui potuerint adsequi sed qui voluerint, ad hoc quod propositum | |
| refert, quod ni[c]hilo minus declinari potest ab eo quod imposiverunt | |
| scopae scopa, quam si imposuissent scopa, ab eo scopae, sic alia. | 5 |