| causa, inquam, cur †eam ab impositis nominibus declinarint, | 8.9.1 |
| quam ostendi; sequitur, in quas voluerint [declinarint] declinari aut | |
| noluerint, ut generatim ac summatim item informem. duo enim genera | |
| verborum, unum fecundum, quod declinando multas ex se parit dis- | |
| parilis formas, ut est lego legi[s] legam, sic alia, alterum genus sterile, | 5 |
| quod ex se parit ni[c]hil, ut est et iam †uixerat magis cur. quarum | 10.1 |
| rerum usus erat simplex, ibi etiam vocabuli declinatus, ut in qua | |
| domo unus servus, uno servili opus nomine, in qua[m] multi, pluribus. | |
| igitur et in his rebus quae sunt nomina, quod discrimina vocis plura, | |
| propagines plures, et in his rebus quae copulae sunt ac iungunt[ur] | 5 |
| verba, quod non opus fuit declinari in plura, fere singula sunt: uno | |
| enim loro alligare possis vel hominem vel equum vel aliud quod, | |
| quicquid est quod cum altero potest colligari. sic quod dicimus in | |
| loquendo 'consul fuit Tullius et Antonius', eodem illo 'et' omnis binos | |
| consules colligare possumus, vel dicam amplius, omnia nomina, atque | 10 |
| adeo etiam omnia verba, cum fulmentum ex una syllaba illud 'et' | |
| maneat unum. quare duce natura †si, quae imposita essent vocabula | |
| rebus, ne ab omnibus his declina[n]tus putarent. | |
| †quarum generum declinationes oriantur, partes orationis sunt | 11.1 |
| duae, <ni>si item ut Dion in tris diviserimus partes res quae verbis signi- | |
| ficantur: unam quae adsignificat casus, alteram quae tempora, tertia<m> | |
| quae neutrum. de his Aristoteles orationis duas partes esse dicit: vo- | |
| cabula et verba, ut homo et equus, et legit et currit. utriusque generis, | 12.1 |
| et vocabuli et verbi, quaedam priora, quaedam posteriora; priora ut | |
| homo, scribit, posteriora ut doctus et docte: dicitur enim homo doc- | |
| tus et scribit docte. haec sequitur locus et tempus, quod neque homo | |
| nec scribi<t> potest sine loco et tempore esse, ita ut magis sit locus | 5 |
| homini coniunctus, tempus scriptioni. cum de his nomen sit primum | 13.1 |
| (prius enim nomen est quam verbum temporale et reliqua posterius | |
| quam nomen et verbum), prima igitur nomina: quare de eorum decli- | |
| natione quam de verborum ante dicam. |