| nomina declinantur aut in earum rerum discrimina, quarum | 8.14.1 |
| nomina sunt, ut ab Terentius Terenti<a>, aut in earum extrinsecus, | |
| quarum ea nomina non sunt, ut ab equo equiso. in sua discrimina | |
| declinantur aut propter ipsius rei naturam de quo dicitur aut propter | |
| illius <usum> qui dicit. propter ipsius rei <naturam in sua> discrimina †aut ab toto, | 5 |
| ut ab homine homunculus, ab capite capitulum; propter multitudinem, | |
| ut ab homine homines; ab eo quod alii dicunt cervices et id <H>or- | |
| tensius in poematis cervix. quae a parte declinata, | 15.1 |
| aut a corpore, ut a mamma mammosae, a manu manubria, aut ab | |
| animo, ut a prudentia prudens, ab ingenio ingeniosi. haec sine agitati- | |
| onibus; at ubi motus maiores, item ab animo, ut ab strenuitate et | |
| nobilitate strenui et nobiles, sic a pugnando et currendo pugiles et | 5 |
| cursores. ut aliae declinationes ab animo, aliae a corpore, sic aliae quae | |
| extra hominem, ut pecuniosi, agrarii, quod foris pecunia et ager. | |
| propter eorum qui dicunt usum declinati casus, uti is qui de | 16.1 |
| altero diceret, distinguere posset, cum vocaret, cum daret, cum accu- | |
| saret, sic alia eiusdem <modi> discrimina, quae nos et Graecos ad | |
| declinandum duxerunt. sine controversia sunt †qui quae: quis voce- | |
| tur, ut <H>ercules; quemadmodum vocetur, ut <H>ercule; quo voce- | 5 |
| tur, ut ad <H>erculem; a quo vocetur, ut ab <H>ercule; cui vocetur, | |
| ut <H>erculi; cuius vocetur, ut <H>erculis. | |
| propter ea verba quae erant proinde ac cognomina, ut prudens, | 17.1 |
| candidus, strenuus, quod in his praeterea sunt discrimina propter in- | |
| crementum, quod maius aut minus in his esse potest, accessit decli- | |
| nationum genus, ut a candido candidius candidissimum sic a longo, | |
| divite, id genus aliis ut fieret. | 5 |
| quae in eas res quae extrinsecus declinantur, sunt ab equo equile, | 18.1 |
| ab ovibus ovile, sic alia (haec contraria illis quae supra | |
| dicta, ut a pecunia pecuniosus, ab urbe urbanus, ab atro atratus), ut | |
| nonnunquam ab homine locus, ab eo loco homo, ut ab Romulo Roma, | |
| ab Roma Romanus. aliquot modis declinata ea quae foris: nam aliter | 19.1 |
| qui a maioribus suis, Laton<i>us et Priamidae, aliter quae <a> facto, | |
| ut a praedando praeda, a merendo merces; sic alia sunt, quae circum | |
| ire non difficile; sed quod genus iam videtur et alia urgent, omitto. |