| in verborum genere quae tempora adsignificant, quod ea erant | 8.20.1 |
| tria, praeteritum, praesens, futurum, declinatio facienda fuit triplex, | |
| ut ab saluto salutabam, salutabo; cum item personarum natura triplex | |
| esset, qui loqueretur, <ad quem>, de quo, haec ab eodem verbo decli- | |
| nata, quae in copia verborum explicabuntur. | 5 |
| quoniam dictum de duobus, declinatio[nibus] cur et in qua | 21.1 |
| sit †fama, tertium quod relinquitur, quemadmodum, nunc dicetur. | |
| declinationum genera sunt duo, voluntarium et naturale; voluntarium | |
| est, quo<d> ut cuiusque tulit voluntas declinavit. sic tres cum emerunt | |
| Ephesi singulos servos, nonnunquam alius declinat nomen ab eo qui | 5 |
| vendit, Artemidorus, atque Artemam appellat, alius a regione quod | |
| ibi emit, ab Ion<i>a Iona[m], alius quod Ephesi, Ephesium, sic alius | |
| ab alia aliqua re, ut visum est. contra naturalem declinationem dico, | 22.1 |
| quae non a singulorum oritur voluntate, sed a com<m>uni consensu. | |
| itaque omnes impositis nominibus eorum item declinant casus atque | |
| eodem modo dicunt huius Artemidori et huius Ionis et huius Ephesi[s], | |
| sic in casibus aliis. cum utrumque nonnunquam accidat, et ut in | 23.1 |
| voluntaria declinatione animadvertatur natura et in naturali voluntas, | |
| quae, cuiusmodi sint, aperientur infra; quod utraque de- | |
| clinatione alia fiunt similia, alia dissimilia, de eo Graeci Latinique | |
| libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in | 5 |
| loquendo ea verba sequi oportere, quae ab similibus similiter essent | |
| declinata, quas appellarunt ἀναλογίας, alii cum id neglegendum pu- | |
| tarent ac potius sequendam <dis>similitudinem, quae in consuetudine | |
| est, quam vocarunt ἀ<ν>ωμαλίαν, cum, ut ego arbitror, utrumque sit | |
| nobis sequendum, quod <in> declinatione voluntaria sit anomalia, in | 10 |
| naturali magis analogia. de quibus utriusque generis declinationibus | 24.1 |
| libros faciam bis ternos, prioris tris de earum declinationum disciplina, | |
| posteriores de eius disciplinae propaginibus. de prioribus primus erit | |
| hic, quae contra similitudinem declinationum dicantur, secundus, quae | |
| contra dissimilitudinem, tertius de similitudinum forma; de quibus | 5 |
| quae expediero singulis tribus, tum de alteris totidem scribere ac divi- | |
| dere [incipimus] incipiam. |