| quod huiusce libri est dicere contra eos qui similitudinem | 8.25.1 |
| sequuntur, quae est ut in aetate puer ad senem, <puella> ad anum, | |
| in verbis ut est scribo scribam, [dico] dicam prius contra universam | |
| analogiam, dein tum de singulis partibus. a natura sermo<nis> in- | |
| cipiam. | 5 |
| omnis oratio cum debeat dirigi ad utilitatem, ad quam tum | 26.1 |
| denique pervenit, si est aperta et brevis (quae petimus, quod obscurus | |
| et longus orator est odio), [et cum efficiat] aperta, ut intellegatur, | |
| brevis, ut cito intellegatur, et <cum efficiat> aperta<m> consuetudo, | |
| brevem temperantia loquentis, et utrumque fieri possit sine analogia, | 5 |
| ni[c]hil ea opus est. neque enim, utrum Herculi an Herculis clavam | |
| dici oporteat, si doceat analogia, cum utrumque sit in consuetudine, | |
| non neglegendum [sunt], quod aeque sunt et brevi<a> et aperta. | |
| praeterea quo[d]ius utilitatis causa quaeque res sit inventa, | 27.1 |
| si ex ea quis id sit consecutus, amplius ea<m> scrutari cum sit ni- | |
| mium otiosi, et cum utilitatis causa verba ideo sint imposita rebus | |
| ut ea<s> significent, si id consequimur una consuetudine, ni[c]hil prod- | |
| est analogia. | 5 |
| accedit quod quaecumque usus causa ad vitam sint assumpta, | 28.1 |
| in his †non utilitatem qu<a>erere, non similitudinem: itaque in vestitu | |
| cum dissimillima sit virilis toga tunica<e>, muliebri<s> stola pallio, | |
| tamen inaequabilitatem hanc sequimur ni[c]hilo minus. | |
| in <a>edificiis, quom non videamus habere <ad> atrium περί- | 29.1 |
| στυλον similitudinem et cubiculum ad equile, [quod] tamen propter | |
| utilitatem in his dissimilitudines potius quam similitudines sequimur: | |
| itaque et hiberna triclinia et <a>estiva non item valvata ac fenestrata | |
| facimus. | 5 |