| quare cum, ut in vestitu <a>edificiis, sic in supellectile cibo | 8.30.1 |
| ceterisque omnibus quae usus <causa> ad vitam sunt assumpta domi- | |
| netur inaequabilitas, in sermone quoque, qui est usus causa constitu- | |
| tus, ea non repudianda. | |
| quod si quis duplicem putat esse summam, ad quas metas | 31.1 |
| naturae sit perveniendum in usu, utilitatis et elegantiae, quod non | |
| solum vestiti esse volumus ut vitemus frigus, sed etiam ut videamur | |
| vestiti esse honeste, non domum habere ut simus in tecto et tuto | |
| solum, quo[d] necessitas contruserit, sed etiam ubi voluptas retineri | 5 |
| possit, non solum vasa ad victum habilia, sed etiam figura bella atque | |
| ab artifice * * * * , quod aliud homini, aliud humanitati satis est; | |
| quodvis sitienti homini poculum idoneum, humanitati <ni>si bellum | |
| parum; sed cum discessum e<s>t ab utilitate ad voluptatem, tamen | |
| in eo ex dissimilitudine plus voluptatis quam ex similitudine s<a>epe | 10 |
| capitur: quo nomine et gemina conclavia dissimiliter poliunt et lectos | 32.1 |
| non omnis paris magnitudine ac figura faciunt. quod <si> esse[n]t | |
| analogia petenda supellectili, omnis lectos haberemus domi ad unam | |
| formam et aut cum fulcro aut sine eo, nec cum ad tricliniarem gra- | |
| dum, non item ad cubicularem; neque potius delectaremur supellectile | 5 |
| distincta quae esset ex ebore * * * * rebus disparibus figuris quam | |
| grabattis, qui ἀνὰ λόγον ad similem formam plerumque eadem ma- | |
| teria fiunt. quare aut negandum nobis disparia esse iucunda aut, quo- | |
| niam necesse est confiteri, dicendum verborum dissimilitudine<m>, quae | |
| sit in consuetudine[m], non esse vitandam. | 10 |
| quod si analogia sequenda est nobis, aut ea observanda est | 33.1 |
| quae est in consuetudine aut quae non est. si ea quae est sequenda | |
| est, praeceptis ni[c]hil opus est, quod, cum consuetudinem sequemur, | |
| ea nos sequetur; si quae non est in consuetudine, qu<a>eremus: ut | |
| quisque duo verba in quattuor formis finxeri[n]t similiter, quamvis | 5 |
| haec nolemus, tamen erunt sequenda, ut †Iuppiti, Marspitrem. quas | |
| si quis servet analogias, pro insano sit reprehendendus. non ergo ea | |
| est sequenda. |