| quod ad vocabulorum genera quattuor pertinet, ut in hoc potius | 8.79.7 |
| consuetudinem quam analogias dominari facile animadverti possit, dic- | |
| tum est. | |
| sequitur de nominibus, quae differunt a vocabulis ideo quod | 80.1 |
| sunt finita ac significant res proprias, ut Paris <H>elena, cum voca- | |
| bula sint infinita ac res com<m>unis designent[ur], ut vir mulier; e | |
| quibus sunt alia nomina ab nominibus, ut Ilium ab Il[l]o et Ilia ab | |
| Ilio, alia a vocabulo, ut ab albo Albius, ab atro Atrius. in neutris | 5 |
| servata est analogia: nam et cum sit a Romulo Roma, proportione | |
| non est quod debuit esse * * * Perpenni filia, non Perpennae. Per- | 81.1 |
| penna mulieris nomen esse debuit et nata esse a Perpenno, quod est | |
| ut Arbernus Percelnus Perpennus, Arberna Percelna Perpenna. quod | |
| si Marcus Perpenna virile est nomen et analogia sequenda, Lucius | |
| <A>elia et Quintus Mucia virilia nomina esse debebunt; item quae | 5 |
| dicunt ab Rhodo, Andro, Cyzico Rhodius, <Andrius>, Cyzicenus, si- | 82.1 |
| militer Cyzicius dici et civis unusquisque (non ut Athen<a>eus dici- | |
| tur rhetor nomine, etsi non sit Atheniensis). in hoc ipso analogia | |
| non est, quod alii nomina habent ab oppidis, alii aut non habent aut | |
| non ut debent habent. habent plerique libertini a municipio manu- | 83.1 |
| missi, in quo, ut societatum et fanorum servi, non servarunt pro- | |
| portione[m] rationem, et Romanorum liberti debuerunt dici ut a Fa- | |
| ventia Faventinus, ab Reate Reatinus sic a Roma Romanus, †ut | |
| nominantur a libertinis orti †publicis servis Romani, qui manumissi ante | 5 |
| quam sub magistratus nomina, qui eos liberarunt, succedere c<o>epe- | |
| runt. hinc quoque illa nomina Lesas, Ufenas, Carrinas, M<a>ecenas, | 84.1 |
| quae cum essent ab loco ut Urbinas, et tamen U[e]rbin<i>us, ab his | |
| debuerunt dici ad nostrorum nominum * * * * * |