| <DE LINGVA LATINA | |
| LIBER VIII EXPLICIT INCIPIT | |
| LIBER VIIII> | |
| * * * nesciunt docere quam discere quae ignorant: in quo fuit | 9.1.1 |
| Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo | |
| qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας †lei libri contra analogian atque Aristar- | |
| chum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius videatur | |
| pervidisse voluntatem, quod et Chrysippus de inaequa- | 5 |
| bilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res | |
| dissimilibus verbis et dissimiles similibus esse vocabulis notatas, id | |
| quod est ver[b]um, et [cum] Aristarchus, de aequabilitate cum scribit | |
| †et de, verborum similitudinem qua[ru]ndam <in> inclinatione[s] sequi | |
| iubet, quoad patiatur consuetudo. sed ii qui in loquendo partim se- | 2.1 |
| qui iube<n>t nos consuetudinem partim rationem, non tam discrepant, | |
| quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se quam iei | |
| credunt, quod est nata ex quadam consuetudine analogia et ex hac | 3.1 |
| * * * consuetudo ex dissimilibus et similibus verbis eorumque declina- | |
| tionibus constat, neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi | |
| si non est homo ex anima, quod est [homo ex anima quod est] ex | |
| corpore et anima. sed ea quae dicam quo facilius pervideri possint, | 4.1 |
| prius de trinis copulis discernendum (nam [cum] confusim ex utra- | |
| que parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent | |
| summam): primum de copulis naturae et <u>suis: haec enim duo sunt | |
| quod †erigunt diversa, quod aliud est dicere <esse> verborum ana- | 5 |
| logias, aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multi- | |
| tudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogia †an | |
| usus an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debent | |
| uti, quae sunt plures. alia enim populi universi, alia singulorum, et | 5.1 |
| de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. ita- | |
| que populus universus debet in omnibus verbis uti analogia et, si | |
| perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat | |
| in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poeta[e] | 5 |
| transilire lineas impune possit. populus enim in sua potestate, sin- | 6.1 |
| guli in illius: itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, | |
| corrigere debet, sic populus suam. ego populi consuetudinis non sum | |
| ut dominus, at ille meae est. ut rationi optemperare debet guberna- | |
| tor, gubernatori unusquisque in navi, sic populus rationi, nos singuli | 5 |
| populo. quare ad quamcumque summam in dicendo referam si ani- | |
| madvertes, intelleges, utrum dicatur analogia esse an uti †oporteret | |
| redigeretur dici id in populum aliter ac inde omnibus dici in eum | |
| qui sit in populo. |