| nunc iam primum dicam pro universa analogia, cur non modo | 9.7.1 |
| videatur esse reprehendenda, sed etiam cur in usu quodammodo se- | |
| quenda; secundo de singulis criminibus, quibus rebus possint quae | |
| dicta sunt contra solvi, dicam ita ut generatim comprehendam et ea | |
| quae in priore libro sunt dicta et ea quae possunt dici atque illic | 5 |
| praeterii. | |
| primum quod aiunt, qui bene loqui velit consuetudinem sequi | 8.1 |
| oportere, non rationem similitudinum, quod, alterum si neglegat, sine | |
| offensione facere non possit, alterum si sequatur, quod sine reprehen- | |
| sione non sit futurum, e<r>ra<n>t, quod qui in loquendo consuetudinem | |
| qua oportet uti sequitur, <sequitur> non sine [ea] ratione. | 5 |
| nam vocabula ac verba quae declinamus similiter, ea in con- | 9.1 |
| suetudine esse videmus et ad ea<m> conferimus et, si quid est erra- | |
| tum, non sine ea corrigimus. nam ut, qui triclinium constrarunt, si | |
| quem lectum de tribus unum imparem posuerunt aut de paribus ni- | |
| mium aut parum produxerunt, una corrigimus et ad consuetudinem | 5 |
| co<m>munem et ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in ora- | |
| tione in pronuntiando ita declinat verba ut dicat disparia, quod peccat | |
| redigere debemus ad ceterorum similium verborum rationem. | |
| cum duo peccati genera sint in declinatione, unum quod in | 10.1 |
| consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est et per- | |
| peram dicatur, unum dant non oportere dici, quod <non> sit in consuetu- | |
| dine, alterum non conceditur quin ita dicatur, ut si<t> similiter, cum | |
| id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque | 5 |
| imitari vatias c<o>eperit, hos corrigi oportere si conceda<n>t, contra | |
| si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut conpernis, | |
| si eum corrigi non conceda<n>t. non sequitur, ut stulte faciant qui | 11.1 |
| pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum depravata corrigant | |
| crura? cum [de] <vi>tuperandus non sit medicus qui e longinqua | |
| mala consuetudine aegrum in meliorem traducit, quare reprehendendus | |
| sit qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem tra- | 5 |
| ducat in meliorem? |