| pictores Ap[p]elles, Protogenes, sic alii artufices egregii non | 9.12.1 |
| reprehendundi, quod consuetudinem Miconos, Dioris, Arimm<a>e, etiam | |
| superiorum non sunt secuti, Aristophanes improbandus, qui potius in | |
| quibusdam ve[te]ritatem quam consuetudinem secutus? | |
| quod si viri sapientissimi, et in re militari et in aliis rebus | 13.1 |
| multa contra veterem consuetudinem cum essent <a>usi, laudati, | |
| despiciendi sunt qui potiorem dicunt oportere esse consuetudinem | |
| ratione. | |
| an cum quis perperam consuerit quid facere in civitate, non | 14.1 |
| modo patiemur, sed etiam p<o>ena[m] afficiemus, idem si quis per- | |
| peram consuerit dicere verbum, non corrigemus, cum id fiat sine | |
| p<o>ena? | |
| et hi qui pueros in ludum mittunt, ut discant quae nesciunt | 15.1 |
| verba quemadmodum scribant, idem barbatos qui ignorabunt verba | |
| quemadmodum oporteat dici non docebimus, ut sciant qua ratione | |
| conveniat dici? | |
| sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetu- | 16.1 |
| dine, cum a cibo pristino in meliorem traducit, sic maiores in lo- | |
| quendo a minus commodis verbis ad ea quae sunt cum ratione mo- | |
| dice traducere oportet. cum sint <in> consuetudine contra ratione<m> | |
| alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa, | 5 |
| quae leviter h<a>erent ac sine offensione commutari possunt statim | |
| ad rationem corrigi oportet, quae autem sunt ita ut in praesentia | |
| corrigere nequeas quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic | |
| enim obsolescent ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt. | |
| quas novas verbi declinationes ratione[s] introductas respuet | 17.1 |
| forum, his boni poetae, maxime scenici, consuetudine subigere aures | |
| populi debent, quod poetae multum possunt in hoc: propter eos quae- | |
| dam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. consue- | |
| tudo loquendi est in motu: itaque sole<n>t fieri et meliora deteriora | 5 |
| <et deteriora> meliora; verba perperam dicta[m] apud antiquos aliquos | |
| propter poetas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione | |
| dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur. |