| quare qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, seque- | 9.18.1 |
| mur: in eo quoque enim est analogia; si ad eam invitant quae est | |
| depravata, ni[c]hilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, [se]quam | |
| in ceteris rebus mala exempla: nam ea quoque, cum aliqua vis urget, | |
| inviti sequemur. | 5 |
| neque enim Lysippus artificum priorum potius <secutus> est | |
| vitiosa quam artem; sic populus facere debet, etiam singuli, sine | |
| offensione quod fiat populi. qui amissa <non> modo qu<a>erant, sed | 19.1 |
| etiam quod indicium dent, idem, ex sermone si quid deperiit, non | |
| modo ni[c]hil impendunt ut requirant, sed etiam contra indices re- | |
| pugnant ne restitua[n]tur? verbum quod novom et ratione introduc- | 20.1 |
| tum quo minus [ut] recipiamus, vitare non debemus. | |
| nam ad usum in vestimentis aedificiis sup[p]ellectili[s] novi- | |
| tati non impedit vetus consuetudo: quem enim amor assuetudinis po- | |
| tius in pannis possessorem retinet quam ad nova vestimenta traducit? | 5 |
| an non s<a>epe veteres leges abrogatae novis cedunt? | |
| nonne inusitatis formis vasorum recentibus e Graecia adlatis | 21.1 |
| obliteratae antiquae consuetudinis sinorum et capu[l]larum species? | |
| his formis vocabulorum incontaminati<s> uti nol[l]ent quas docu<e>rit | |
| [o]ratio propter consuetudinem veterem? et tantum inter duos sensus | |
| interesse volunt, ut oculis semper aliquas figuras supellectilis novas | 5 |
| conquirant, contra auris expertis velint esse? | |
| quotus quisque iam servos habet priscis nominibus? quae | 22.1 |
| mulier suum instrumentum vestis atque auri veteribus vocabulis ap- | |
| pellat? sed indoctis non tam irascendum quam huiusce pravitatis | |
| patronis. si enim usquequaque no[me]n esset analogia, tum sequeba- | 23.1 |
| tur, ut in verbis quoque non esset, non, cum esset usquequaque, ut | |
| est, non esse in verbis. |