| an aliter hoc fit quam in aere in aqua? non hic conchae | 9.28.4 |
| inter se generatim innumerabili numero similes? non pisces? [s]an | 5 |
| e murena fit lupus aut merula? non bos ad bovem collatus similis | |
| et qui ex his progenerantur inter se vituli? etiam ubi dissimilis fetus, | |
| ut ex <asino et> equa mulus, tamen ibi analogia: quod ex quocum- | |
| que asino et equa nascitur id est mulus aut mula, ut ex equo et | |
| asina hinnulei. | 10 |
| non sic ex viro et muliere omnis similis partus, quod pueri | 29.1 |
| et puellae? non horum ita inter se [non] omnia similia membra, ut | |
| separatim in suo utroque genere similitudine sint ea paria? non, omnes | |
| cum sint ex anima et corpore, partes quoque horum proportione si- | |
| miles? quid ergo cum omnes animae hominum sint divisae in octo- | 30.1 |
| nas partes, eae inter se non proportione similes? quinque quibus | |
| sentimus, sexta qua cogitamus, septuma qua progeneramus, octava qua | |
| voces mittimus? igitur quoniam qua loquimur voce †orationem, hanc | |
| quoque necesse est natura habere analogias: itaque habet. | 5 |
| an non vides, ut Graeci habeant eam quadripertitam, unam | 31.1 |
| in qua si<n>t casus, alteram in qua tempora, tertiam in qua neutrum, | |
| quartam in qua utrumque, sic nos habere? ecquid verba nescis ut | |
| apud illos sint alia finita, alia non, sic utra<que> esse apud nos? | |
| equidem non dubito, qui<n> animadverteris item in ea[m] innumera- | 32.1 |
| bilem similitudinum numerum, ut trium temporum verba, ut trium | |
| personarum. | |
| quis enim potest non una animadvertisse in omni oratione | |
| esse ut legebam lego [lego] legam si<c> lego legis legit, cum haec | 5 |
| eadem dicantur alias ut singula, alias ut plura significentur? quis est | |
| tam tardus qui illas quoque non animadvert<er>it similitudines, qui- | |
| bus utimur <in> imperando, quibus in optando, quibus in interro- | |
| gando, quibus in infectis rebus, quibus in perfectis, sic in aliis discri- | |
| minibus? | 10 |