| quare qui negant esse rationem analogiae, non vide<n>t na- | 9.33.1 |
| turam non solum orationis, sed etiam mundi; qui autem vident et | |
| sequi negant oportere, pugnant contra naturam, non contra analogian, | |
| et pugnant volsillis, non gladio, cum pauca excepta verba ex pelago | |
| sermonis †puli minus trita afferant, cum dicant propterea analogias | 5 |
| non esse, similiter ut, si quis viderit mutilum bovem aut luscum ho- | |
| minem claudicantemque equum, neget in [cornibus] bovom hominum | |
| et equorum natura similitudines proportione constare. | |
| qui autem duo genera esse dicunt analogiae, unum naturale, | 34.1 |
| quod ut ex †natis nascuntur lentis sic et lupinum, alterum volun- | |
| tarium, ut in fabrica, cum vident scenam ut in dexteriore parte sint | |
| ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione factam, de his duobus | |
| generibus naturalem esse analogian, ut sit in motibus caeli, volun- | 5 |
| tariam non esse, quod ut quo<i>que fabro lubitum sit possit facere | |
| partis scenae: sic in hominum partibus esse analogias, quod ea<s> | |
| natura faciat, in verbis non esse, quod ea homines ad suam quisque | |
| voluntatem fingat, itaque de eisdem rebus alia verba habere Graecos, | |
| alia Syros, alia Latinos: ego declinatus verborum et voluntarios et | 10 |
| naturalis esse puto, voluntarios quibus homines vocabula imposierint | |
| rebus quaedam, ut ab Romulo Roma, ab Tibure Tiburtes, naturales | |
| ut ab impositis vocabulis quae inclinantur in tempora aut in casus, | |
| ut ab <Romulus> Romulo Romuli Romulum et ab dico dicebam | |
| dixeram. itaque in voluntariis declinationibus inconstantia est, in | 35.1 |
| naturalibus constantia; quas utrasque quoniam iei non debeant negare | |
| esse in oratione, quom in mundi partibus omnibus sint, et declina- | |
| tiones verborum innumerabiles, dicendum est esse in his analogias. | |
| neque ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda: nam si qua | 5 |
| perperam declinavit verba consuetudo, ut ea aliter sine offensione | |
| multorum <efferri non possint>, hinc [o]rationem verborum praeter- | |
| mittendam ostendit loquendi ratio. |