| quod ad universam pertinet causam, cur similitudo et sit in | 9.36.1 |
| oratione et debeat observari et quam ad finem quoque, satis dictum. | |
| quare quod sequitur de partibus singulis deinceps expediemus ac sin- | |
| gula crimina quae dicunt <contra> analogias solvemus. in quo ani- | 37.1 |
| madvertito natura quadruplicem esse formam, ad quam in declinando | |
| accommodari debeant verba: quod debeat subesse res qu<a>e de- | |
| signe[n]tur, et ut sit ea res in usu, et ut vocis natura ea sit quae | |
| significavit, ut declinari possit, et [similitudo] figura verbi ut sit ea | 5 |
| quae ex se declinatu genus prodere certum possit. quo neque a terra | 38.1 |
| terrus ut dicatur postulandum est, quod natura non subest, ut in hoc | |
| alterum maris, alterum feminae debeat esse; sic neque propter usum, | |
| ut Terentius significat unum, plures Terentii, postulandum est, ut sic | |
| dicamus faba et fabae: non enim in simili us<u> utrumque; neque ut | 5 |
| dicimus ab Terentius Terentium, sic postulandum ut inclinemus ab | |
| A et B, quod non omnis vox natura habet declinatus; neque in forma | 39.1 |
| collata qu<a>erendum solum, quid habeat in figura simile, sed etiam | |
| nonnunquam in eo quem habeat effectum. sic enim lana Gallicana et | |
| Apula videtur imperito similis propter speciem, cum peritus Apulam | |
| emat pluris, quod in usu firmior sit. haec nunc strictim dicta aper- | 5 |
| tiora fient infra. incipiam hinc. | |
| quod rogant ex qua parte oporteat simile esse | 40.1 |
| verbum, a voce an a significatione, respondemus a voce; sed tamen | |
| nonnunquam qu<a>erimus genere similiane sint quae significantur ac | |
| nomen virile cum virili conferimus, feminae cum muliebri: non quod | |
| id quod significant vocem commoveat, sed quod nonnunquam †in re | 5 |
| dissimilis figurae formas indissimiles imponunt dispariles, ut calcei | |
| muliebres sint an viriles dicimus ad similitudinem figurae, cum tamen | |
| sciamus nonnunquam et mulierem habere calceos viriles et virum | |
| muliebris. sic dici virum Perpennam ut Alfenam muliebri forma[m] | 41.1 |
| et contra parietem ut abietem esse formam similem, quo<m> alterum | |
| vocabulum dicatur virile, alterum muliebre et utrumque natura neu- | |
| trum sit. itaque ea virilia dicimus non quae virum significant, sed | |
| quibus proponimus hic et hi, et sic muliebria in quibus dicere possu- | 5 |
| mus haec aut hae. |