| quare ni[c]hil est, quod dicunt Theona et Diona | 9.42.1 |
| non esse similis, si alter est <A>ethiops, alter [g]albus, si analogia | |
| rerum dissimilitudines adsumat ad discernendum vocis verbi figuras. | |
| quod dicunt simile sit necne nomen nomini im- | 43.1 |
| pudenter Aristarc<h>um praecipere oportere spectare non solum ex | |
| recto, sed etiam ex eorum vocandi casu: esset enim deridiculum, si | |
| similes inter se parentes sint, de filiis iudicare: qui errant, quod non | |
| ab eo<rum> obliquis casibus fit, ut recti simili facie ostendantur, sed | 5 |
| propter eos facilius perspici similitudo potest eorum quam vim ha- | |
| bea[n]t, ut lucerna in tenebris allata non facit quae ibi sunt posita | |
| similia sint, sed ut videantur, quae sunt quoius <mo>di[s] sint. quid | 44.1 |
| similius videtur quam in his est extrema littera crux Phryx? quas, | |
| qui audit voces, auribus discernere potest nemo, cum easdem non esse | |
| similes ex aliis verbis intellegamus, quod cum sit cruces et Phryges | |
| et de his extremis syllabis exemptum sit E, ex altero fit, ut ex C et | 5 |
| S, crux, ex altero G et S, Phryx. quod item apparet, cum est demptum | |
| S: nam fit unum cruci, alterum Phrygi. | |
| quod aiunt, cum in maiore parte orationis non | 45.1 |
| sit similitudo, non esse analogian, dupliciter stulte dicunt, quod et in | |
| maiore parte est et si in minore parte [est et si in minore] sit, tamen | |
| sit [in maiore], nisi etiam nos calceos negabunt habere, quod in | |
| maiore parte corporis calceos non habeamus. | 5 |
| quod dicunt nos †dissimilitudinem: itaque in | 46.1 |
| vestitu in supellectile delectari varietate, non paribus subuculis uxoris, | |
| respondeo, si varietas iucunditas, magis varium esse in quo alia sunt | |
| similia, alia non sunt: itaque sicut abacum argento ornari, ut alia | |
| <paria sint, alia> disparia, sic orationem. | 5 |