| Rogant, si similitudo sit sequenda, cur malimus habere lectos | 9.47.1 |
| alios ex ebore, alios ex testudine, sic item genere aliquo alio. ad | |
| quae dico non dis<similitudines solum nos, sed> similitudines quoque | |
| sequi saepe. itaque ex eadem supellectili licet videre: nam nemo facit | |
| triclinii lectos nisi paris et materia et altitudine et figura. qui<s> | 5 |
| facit mappas triclinaris non similis inter se? quis pulvinos? quis | |
| denique cetera, quae unius generis sint plura? | |
| cum, inquit, utilitatis causa introducta sit oratio, | 48.1 |
| sequendum non quae habebit similitudinem, sed quae utilitatem. ego | |
| utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut vestimenta: quare | |
| ut hic similitudines sequimur, ut virilis tunica sit virili similis, item | |
| toga togae, sic mulierum stola ut sit stola<e> proportione et pallium | 5 |
| pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen virilia inter | |
| se similia, item muliebria inter se sequi debemus. | |
| quod aiunt ut persedit et perstitit sic †percubuit quoniam | 49.1 |
| non sit, non esse analogian, ut in hoc er<r>ant: quod duo posteriora | |
| ex prioribus declinata non sunt, cum analogia polliceatur ex duobus | |
| similibus similiter declinatis similia fore. | |
| qui dicunt quod sit ab Romulo Roma et non | 50.1 |
| Romula neque ut ab ove ovilia sic a bove bovilia, <non> esse ana- | |
| logias, errant, quod nemo pollicetur e vocabulo vocabulum declinari | |
| recto casu singulari in rectum singularem, sed ex duobus vocabulis | |
| similibus casus similiter declinatos similes fieri. | 5 |
| dicunt, quod vocabula litterarum latinarum non | 51.1 |
| declinentur in casus, non esse analogias. hi ea quae natura declinari | |
| non possunt, eorum declinatus requirunt, proinde ut non eo<rum> di- | |
| catur esse analogia quae ab similibus verbis similiter | |
| esse<nt> declinata. quare non solum in vocabulis litterarum haec non | 5 |
| requirenda analogia, sed <ne> in syllaba quidem ulla, quod dicimus | |
| hoc BA, huius BA, sic alia. quod si quis in hoc quoque velit dicere | 52.1 |
| esse analogias rerum, tenere potest: ut eni<m> dicunt ipsi | |
| alia nomina, quod quinque habeant figuras, habere quinque casus, | |
| alia quattuor, sic minus alia, dicere poterunt esse litteras ac syllabas | |
| in voce quae singulos habeant casus, in rebus pluri[mi]s; quemadmo- | 5 |
| dum inter se conferent ea quae quaternos habebunt vocabulis casus, | |
| item ea inter se qua<e> ternos, sic qu<a>e singulos habebunt, ut con- | |
| ferant inter se dicentes, ut sit hoc A, huic A, esse hoc E, [huiusce E] | |
| huic E. |