| quod dicunt esse quaedam verba quae habeant declinatus ut | 9.53.1 |
| caput, quorum par reperiri quod non possit, non esse analogias, respon- | |
| dendum: sine dubio, si quod est singulare verbum, id non habere ana- | |
| logias: minimum duo esse debent verba, in quibus sit similitudo. | |
| quare in hoc †tollunt esse analogias. sed nihilum vocabulum recto | 54.1 |
| casu apparet in hoc: 'quae dedit ipsa capit ne- | |
| que dispendi facit hilum', quod valet nec dispendii facit quicquam. | |
| idem hoc obliquo apud Plautum: 'video enim te ni[c]hili | |
| pendere prae Philolacho omnis homines', quod est ex ne et hili: quare | 5 |
| dictus est ni[c]hili qui non hili erat. casus †tum cum commutantur, | |
| de quo dicitur, de homine: dicimus enim hic homo nihili [est] et | |
| huius hominis nihili et hunc hominem nihili. si in illo commutare- | |
| mus, diceremus ut hoc linum et limum, sic nihilum, non hic nihili, | |
| et <ut> huic lino et limo, sic nihilo, non huic nihili. potest dici | 10 |
| patricus casus, ut ei praeponuntur praenomina plura, ut hic casus | |
| Terentii, hunc casum Terentii, hic miles legionis, huius militis legi- | |
| onis, hunc militem legionis. | |
| negant, cum omnis natura sit aut mas aut femina | 55.1 |
| aut neutrum, <non> debuisse ex singulis vocibus ternas figuras voca- | |
| bulorum fieri, ut albus alba album; nunc fieri in multis rebus binas, | |
| ut Metellus Metella, Ennius Ennia, nonnulla singula, ut tragoedus, | |
| comoedus; sic esse Marcum, Numerium, at Marcam, at Numeriam non | 5 |
| esse; dici corvum, turdum, non [non] dici corvam, turdam; contra dici | |
| pantheram, merulam, non dici pantherum, merulum; nullius nostrum | |
| filium et filiam non apte discerni marem ac feminam, ut Terentium | |
| [et Terentium] et Terentiam, contra deorum liberos et servorum non | |
| itidem, ut Iovis filium et filiam, †Iovem Iovem et Iovam; item magnum | 10 |
| numerum vocabulorum in hoc genere non servare analogias. ad h<a>ec | 56.1 |
| dicimus omnis orationis, quamvis res naturae subsit, tamen si ea in | |
| usu<m> non pervenerit, eo non pervenire verba: ideo equus dicitur et | |
| equa: in usu enim horum discrimina; corvus et corva non, quod sine | |
| usu id, quod dissimilis natura<e>. itaque quaedam al<i>ter olim ac | 5 |
| nunc: nam et tum omnes mares et feminae dicebantur columbae, quod | |
| non erant in eo usu domestico quo nunc, <nunc> contra, propter do- | |
| mesticos usus quod internovimus, appellatur mas columbus, femina | |
| columba. natura cum tria genera transit et id est in usu discrimi- | 57.1 |
| natu<m>, tum denique apparet, ut est in doctus et docta et doctum: | |
| doctrina enim per tria haec transire potest et usus docuit discriminare | |
| doctam rem ab hominibus et in his marem ac feminam. in mare et | |
| femina et neutro neque natura maris transit neque feminae neque | 5 |
| neutra, et ideo non dicitur feminus femina feminum, sic reliqua: ita- | |
| que singularibus ac secretis vocabulis appellati sunt. quare in qui- | 58.1 |
| bus rebus non subest similis natura aut usus, in his vocabulis huiusce | |
| modi ratio qu<a>eri non debet: ergo dicitur ut surdus vir, surda mu- | |
| lier, sic surdum theatrum, quod omnes tres ad auditum sunt com- | |
| paratae; contra nemo dicit cubiculum surdum, ad silentium, non ad | 5 |
| auditum; at si fenestram non habet, dicitur c<a>ecum, ut c<a>ecus et | |
| c<a>eca, quod omnia †habent lumen habere debent. mas et femina | 59.1 |
| habent inter se natura quandam societatem, †neutra cum his, quod | |
| sunt diversa; inter se quoque de his perpauca sunt quae habeant | |
| quandam co<m>munitatem. dei et servi nomina quod non item ut | |
| libera nostra transeunt, eadem e<s>t causa, quod ad usum attinet <et> | 5 |
| institui opus fuit de liberis, de reliquis nihil attinuit, quod in servis | |
| gentilicia natura non subest in usu, in nostri<s> nominibus qui sumus | |
| in Latio et liberi, necessaria. itaque ibi apparet analogia ac dicitur | |
| Terentius vir, Terentia femina, Terentium genus. in praenominibus | 60.1 |
| ideo non fit item, quod haec instituta ad usum singularia, quibus | |
| discernerentur nomina gentilicia, ut ab numero Secunda, Tertia, Quarta, | |
| in viris ut Quintus, Sextus, Decimus, sic ab aliis rebus. cum essent | |
| duo Terentii aut plures, discernendi causa, ut aliquid singulare habe- | 5 |
| rent, notabant, forsitan ab eo, qui mane natus diceretur, ut is Manius | |
| esset, qui luci, Luci[li]us, qui post patris mortem, Postumus. e qui- | 61.1 |
| bus qu<a>e cum item accidisset feminis, proportione ita appellata de- | |
| clinarant praenomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma: vide- | |
| mus enim Maniam matrem Larum dici, Luciam Volaminiam Saliorum | |
| carminibus appellari, Postumam a multis post | 5 |
| patris mortem etiam nunc appellari. quare quocumque progressa est | 62.1 |
| natura cum usu vocabuli, similiter proportione propagata est analogia, | |
| cum in quibus declinationibus voluntariis maris et feminae et neutri, | |
| quae voluntaria, non debeant similiter declinari, sed in quibus na- | |
| turales, sint declinatus hi qui esse reperiuntur. quocirca in tribus | 5 |
| generibus nominum in<i>qu[a]e tollunt analogias. |