| qui autem eas reprehendunt, quod alia vocabula | 9.63.1 |
| singularia sint solum, ut cicer, alia multitudinis solum, ut scalae, cum | |
| debuerint omnia esse duplicia, ut equus equi, analogiae fundamentum | |
| esse obliviscuntur naturam et usu<m>. singulare est quod natura | |
| unum significat, ut equus, aut quod coniuncta quodammodo ad unum | 5 |
| usu[m], ut bigae: itaque <ut> dicimus una Musa, sic dicimus unae bigae. | |
| multitudinis vocabula sunt unum infinitum, ut Musae, alterum finitum, | 64.1 |
| ut duae, tres, quattuor: dicimus enim ut hae Musae sic unae bigae | |
| et binae et trinae bigae, sic deinceps. quare tam unae et uni et una | |
| quodammodo singularia sunt quam unus et una et unum; hoc modo | |
| mutat, quod altera in singularibus, altera in coniunctis rebus; et ut | 5 |
| duo tria sunt multitudinis, sic bina trina. est tertium quoque genus | 65.1 |
| singulare ut in multitudine, uter, in quo multitudinis †ut utre · I · ; uter | |
| poeta singulari, utri poetae multitudinis est. qua explicata natura | |
| apparet non debere omnia vocabula multitudinis habere par singulare: | |
| omnes enim numeri ab duobus susum versus multitudinis sunt neque | 5 |
| eorum quisquam habere potest singulare compar. iniuria igitur postu- | |
| lant, si qua sint singularia, oportere habere multitudinis. | |
| item qui reprehendunt, quod non dicatur ut unguentum un- | 66.1 |
| guenta vinum vina sic acetum aceta garum gara, faciunt imperite: | |
| qui ibi desiderant multitudinis vocabulum, quae sub mensuram ac | |
| pondera potius quam sub numerum succedunt: nam in plumbo, [oleo,] | |
| a<r>ge<n>to, cum incrementum accessit, dicimus [enim] multum [oleum], | 5 |
| sic multum plumbum, argentum; non [multa olea] plumba, argenta, | |
| cum quae ex hisce fiant, dicamus plumbea et argentea (aliud enim | |
| cum argenteum: nam id tum cum iam vas: argent<e>um enim, si | |
| pocillum aut quid item): quod pocilla argentea multa, non quod argen- | |
| tum multum. ea, natura in quibus est mensura, non numerus, si | 67.1 |
| genera in se habe<n>t plura et ea in usum venerunt, a genere multo, | |
| sic vina et unguenta, dicta: alii generis enim vinum quod Chio, aliud | |
| quod Lesb[i]o, sic ex regionibus aliis. †quae ipsa dicuntur nunc me- | |
| lius unguent[i]a, cui nunc genera aliquot. si item discrimina magna | 5 |
| essent olei et aceti et sic ceterarum rerum eiusmodi in usu co<m>muni, | |
| dicerentur sic olea ut vina. quare in utraque re <i>nique rescindere | |
| conantur analogiam, [s]et cum in dissimili usu similia vocabula | |
| qu<a>erant et cum item ea quae metimur atque ea quae numeramus | |
| dici putent oportere. | 10 |