| item reprehendunt analogias, quod dicantur multi- | 9.68.1 |
| tudinis nomine publicae balneae, non balnea, contra quod privati di- | |
| cant unum balneum, quod plura balnea <non> dicant. quibus respon- | |
| deri potest non esse reprehendendum, quod scalae et aquae caldae, | |
| pleraque [quae] cum causa, multitudinis vocabulis sint appellata ne- | 5 |
| que eorum singularia in usum venerint; idemque item contra. primum | |
| balneum nomen †et graecum introiit in urbem publice ibi consedit, | |
| ubi bina essent coniuncta aedificia lavandi causa, unum ubi viri, alte- | |
| rum ubi mulieres lavarentur; ab eadem ratione domi suae quisque | |
| ubi lavatur balneum dixerunt et, quod non erant duo, balnea dicere | 10 |
| non consuerunt, cum hoc antiqui non balneum, sed lav[i]atrinam ap- | |
| pellare consuessent. sic aquae caldae ab loco et aqua, quae ibi sca- | 69.1 |
| teret, cum ut colerentur venissent in usum nostris, cum aliae ad alium | |
| morbum idoneae essent, eae cum plures essent, ut Puteolis et in Tuscis, | |
| quibus utebantur, multitudinis potius quam singulari vocabulo ap- | |
| pellarunt. sic scalas, quod ab scandendo dicuntur et singulos gradus | 5 |
| scanderent, magis erat quaerendum, si appellassent singulari vocabulo | |
| scalam, cum origo nominatus ostenderet contra. | |
| item reprehendunt de casibus, quod quidam nomi- | 70.1 |
| natus habent rectos, quidam obliquos, quod dicunt utrosque in voci- | |
| bus oportere. quibus idem responderi potest, in quibus usus aut na- | |
| tura non subsit, ibi non esse analogiam. sed ne in his vocabulis quae | 71.1 |
| declinantur, si transeunt e recto casu in rectum casum: quae tamen | |
| fere non discedunt ab ratione sine iusta causa, ut hi qui gladiatores | |
| Faustinos: nam quod plerique dicuntur, ut tris extremas syllabas ha- | |
| beant easdem, Cascelliani, <Caeciliani,> Aquiliani, animadvertant, unde | 5 |
| oriuntur, nomina dissimilia Cascellius, C<a>ecilius, Aquilius; †Faustius, | |
| recte dicerent Faustianos; si<c> a Scipione quidam male dicunt Sci- | |
| pioninos: nam est Scipionarios. sed, ut dixi, quod ab huiuscemodi | |
| cognominibus raro declinantur cognomina neque in usum etiam per- | |
| ducta, natant quaedam. | 10 |