| item dicunt, cum sit simile stultus luscus et di- | 9.72.1 |
| catur stultus stultior stultissimus, non dici luscus luscior luscissimus, | |
| sic in hoc genere multa. ad quae dico ideo fieri, quod natura nemo | |
| lusco magis sit luscus, cum stultior fieri videatur. | |
| quod rogant, cur <non> dicamus mane manius | 73.1 |
| manissime, item de vesperi: in tempore vere magis et minus esse non | |
| potest, ante et post potest. itaque prius est hora prima quam secunda, | |
| non magis hora. sed 'magis mane surgere' tamen dicitur qui primo | |
| mane surgit quam qui non pri<m>o[r]: ut enim dies non potest esse | 5 |
| magis quam * * * mane; itaque ipsum hoc quod dicitur magis sibi | |
| non constat, quod magis mane significat primum mane, magis vespere | |
| novissimum vesper. | |
| item ab huiuscemodi <dis>similitudinibus reprehenditur ana- | 74.1 |
| logia, quod cum sit anus cadus simile et sit ab anu ani- | |
| cula anicilla, a cado duo reliqua quod non sint propagata, sic non | |
| dicatur a piscina piscinula piscinilla. ad huiuscemodi vocabula ana- | |
| logias esse ut dixi, ubi magnitudo animadvertenda sit in unoquoque | 5 |
| gradu eaque sit in usu co<m>muni, ut est cista cistula cistella et | |
| canis catulus catellus, quod in pecoris usu non est. itaque consue- | |
| tudo frequentius res in binas dividi partis ut maius et minus, ut lec- | |
| tus et lectulus, arca et arcula, sic alia. | |
| quod dicunt casus alia non habere rectos, alia | 75.1 |
| obliquos et ideo non esse analogias, falsum est. negant habere rectos | |
| ut in hoc frugis frugi frugem, item colem colis cole, obliquos non | |
| habere ut in hoc Diespiter Diespitri Diespitrem, Maspiter Maspitri | |
| Maspitrem. ad haec respondeo et priora habere nominandi et posteriora | 76.1 |
| obliquos. nam et frugi rectus est natura frux, at secundum consue- | |
| tudinem dicimus ut haec avis, haec ovis, sic haec frugis; sic secun- | |
| dum naturam nominandi est casus cols, secundum consuetudinem colis, | |
| cum utrumque conveniat ad analogian, quod et id quod in consuetu- | 5 |
| dine non est cuius modi debeat esse apparet, et quod est in consuetu- | |
| dine nunc in recto casu, eadem est analogia, ac pleraque, quae ex | |
| multitudine cum transeunt in singulare, difficulter efferuntur ore. sic | |
| cum transiretur ex eo quod dicebatur haec oves, una non est dicta | |
| ovs sine I, sed additum I ac factum ambiguum verbum nominandi an | 10 |
| patrici esse<t> casus. ut ovis, et avis. sic in obliquis casibus cur | 77.1 |
| negent esse Diespitri Diespitrem non video, nisi quod minus est tri- | |
| tum in consuetudine quam Diespiter; quod [in]nihil<i> argumentum | |
| est: nam tam casus qui non tritus est quam qui est. sed est<o> in | |
| casuum serie alia vocabula non habere nominandi, alia de obliquis | 5 |
| aliquem: nihil enim ideo quo minus siet ratio percellere poterit hoc | |
| crimen. nam ut signa quae non habent caput [et] aut aliquam aliam | 78.1 |
| partem, nihil[h]o minus in reliquis membris eorum esse possunt ana- | |
| logiae, sic in vocabulis casuum possunt item fieri ac reponi quod | |
| aberit, ubi patietur natura et consuetudo: quod nonnunquam apud | |
| poetas invenimus factum, ut in hoc apud N<a>evium in Clastidio: | 5 |
| 'vita insepulta laetus in patriam redux'. |