| item reprehendunt, quod dicatur haec strues, hic Hercules, | 9.79.1 |
| hic homo: debuisset enim dici, si esset analogia, hic Hercul, haec | |
| strus, hic homon. haec ostendunt non[a] non analogian esse, sed obli- | |
| quos casus non habere caput ex sua analogia. non, ut si in Alexandri | |
| statua imposueris caput Philippi, membra conveniant ad rationem, sic | 5 |
| et †Alexandri membrorum simulacrum caput quod respondeat item | |
| sit? non, si quis tunicam in usu ita consuit, ut altera plagula sit | |
| angustis clavis, altera latis, utraque pars in suo genere caret analogia. | |
| item negant esse analogias, quod alii dicunt cupressus, alii | 80.1 |
| cupressi, item de ficis platanis et plerisque arboribus, de quibus alii | |
| extremum VS, alii EI faciunt. id est falsum: nam debent dici | |
| E et I, fici ut nummi, quod est ut nummi<s> fici<s>, ut nummorum | |
| ficorum. si essent plures ficus, essent ut manus; diceremus ut mani- | 5 |
| bus, sic ficibus, et ut manuum, sic ficuum, neque has ficos diceremus, | |
| sed ficus, ut non manos appellamus, sed * * * consuetudo diceret sin- | |
| gularis obliquos casus huius fici neque hac fico, ut non dici<t> huius | |
| man[u]i, sed huius manus, <n>ec hac mano, sed hac manu. | |
| etiam illud putant esse causae, cur non sit [in] analogia, | 81.1 |
| quod Lucilius scribit: 'decu<s>is sive decusibus est'. | |
| qui errant, quod Lucilius non debuit dubitare, quod utrumque: nam | |
| in aere usque ab asse ad centussis numerus aes adsignificat, et eius | |
| numero finiti casus omnis ab dupondio sunt, quod dicitur a multis | 5 |
| duobus modis hic dupondius et hoc dupondium, ut hoc gladium et | |
| hic gladius; ab tressibus virilia multitudinis hi tresses et 'his tressi- | |
| bus confido', singulare 'hoc tressis habeo' et 'hoc tres<s>is confido', | |
| sic deinceps a<d> centussis. deinde numerus aes non significans. numeri | 82.1 |
| qui <a>es non significant, usque a quattuor ad centum, triplicis ha- | |
| bent formas, quod dicuntur hi quattuor, hae quattuor, haec quattuor; | |
| cum perventum est ad mille, quartum assumit singulare neutrum, | |
| quod dicitur hoc mille denarium, a quo multitudinis fit milia dena- | 5 |
| rium. quare quo<nia>m ad analogias quod pertineat non est ut omnia | 83.1 |
| similia dicantur, sed ut in suo quaeque genere similiter declinentur, | |
| stulte qu<a>erunt, cur as et dupondius et tressis non dicantur pro- | |
| portione, cum as sit simplex, dupondius fictus, quod duo asses pen- | |
| deba[n]t, tressis ex tribus aeris quod sit. pro assibus nonnunquam | 5 |
| aes dicebant antiqui, a quo dicimus assem tenentes 'hoc [ab] aere | |
| aeneaque libra' et 'mille <a>eris legasse'. quare quod ab tressis us- | 84.1 |
| que ad [du]centussis numeri [ex] eiusdem modi sunt compositi, eius- | |
| dem modi habent similitudinem: dupondius, quod dissimilis est, ut de- | |
| buit, dissimilem habet rationem. sic as, quoniam simplex est ac prin- | |
| cipium, et unum significat et multitudinis habet suum infinitum: | 5 |
| dicimus enim asses, quos cum finimus, dicimus dupondius et tressis | |
| et sic porro. sic videtur mihi, quoniam finitum et infinitum habeat | 85.1 |
| dissimilitudinem, non debere utrumque item dici, eo magis quod in | |
| ipsis vocabulis ubi additur certus numerus in miliariis aliter atque in | |
| reliquis dicitur: nam sic loquontur, 'hoc mille denarium', non 'hoc | |
| mille denari<orum>', et 'haec duo milia denarium', non 'duo milia denari- | 5 |
| orum'. si esset denarii in recto casu atque infinitam multitudinem | |
| significaret, tunc in patrico denariorum dici oportebat; et non solum | |
| in denariis, victoriatis, drachmis, nummis, sed etiam in viris idem ser- | |
| vari oportere, cum dicimus iudicium fuisse triumvirum, decem<virum, | |
| centum>virum, non centum virorum. numeri antiqui habent analo- | 86.1 |
| gias, quod omnibus est una [non novenaria] regula, duo actus, tres | |
| gradus, sex decuriae, qua<e> omnia similiter inter se respondent. re- | |
| gula[e] est numerus novenarius, quod, ab uno ad novem cum perveni- | |
| mus, rursus redimus ad unum †et · V · hinc et nonaginta et nongenta | 5 |
| ab una sunt natura novenaria; sic ab octonaria, et deosum versus ad | |
| singularia perveniunt. actus primus est ab uno <ad> nongenta, secun- | 87.1 |
| dus a mille ad nongenta milia; quod idem valebat unum et mille, | |
| utrumque singulari nomine appellatur: nam ut dicitur hoc unum, haec | |
| duo, <sic hoc mille, haec duo> milia et sic deinceps multitudinis in | |
| duobus actibus reliqui omnes item numeri. gradus singularis est in | 5 |
| utroque actu ab uno ad novem, denarius gradus <a> decem ad nona- | |
| ginta, centenarius a centum <ad> nongenta. ita tribus gradibus sex | |
| decuriae fiunt, tres miliariae, tres minores. antiqui his numeris fuerunt | |
| contenti. ad hos tertium et quartum actum ab decies minores im- | 88.1 |
| posuerunt vocabula, neque ratione, sed tamen non contra est eam de | |
| qua scribimus analogiam. nam [ut] decien[i]s cum dicatur hoc de- | |
| ciens, ut mille hoc mille, ut sit utrumque sine casibus vocis, dicemus | |
| ut hoc mille, huius mille, sic hoc deciens, huius deciens, neque eo | 5 |
| minus in altero, quod est mille, praeponemus hi mille, horum mille * * * |